• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER DECIMUS TERTIUS.* Dei bonitatem in rerum productione ac perfectione relucere; tum etiam Deum Trinitatem, ipsiusque proprietatem Spiritus sancti primis Geneseos verbis insinuari ostendit. Postmodum vero totam conditi mundi historiam allegorica interpretatione transfert ad ea quae Deus in Ecclesia ad hominum sanctitatem et gloriam operatur.

CAPUT XIII. Renovatio hominis dum hic vivit nondum perfecta.

14. Et tamen adhuc per fidem, nondum per speciem 1. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes 2. Adhuc abyssus abyssum invocat, sed in voce cataractarum tuarum 3. Adhuc et ille qui dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus 4, etiam ipse nondum se arbitratur comprehendisse; et quae retro oblitus, in ea quae ante sunt, extenditur 5, et ingemiscit gravatus, et sitit anima ejus ad Deum vivum, quemadmodum cervus ad fontes aquarum, et dicit: Quando veniam? 6 habitaculum suum quod de coelo est, superindui cupiens 7, et invocat inferiorem abyssum, dicens: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate mentis vestrae 8; et: Nolite pueri effici mentibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis 9; et: O stulti Galatae, quis vos fascinavit? 10 Sed jam non in voce sua; in tua enim qui misisti Spiritum tuum de excelsis 11, per eum qui ascendit in altum 12, et aperuit cataractas donorum suorum, [Col. 0851] ut fluminis impetus laetificaret civitatem tuam 13. Illi enim suspirat sponsi amicus, habens jam spiritus primitias penes eum, sed adhuc in semetipso ingemiscens, adoptionem exspectans redemptionem corporis sui


  1. II Cor. V, 7  ↩

  2. Rom. VIII, 24  ↩

  3. Psal. XLI, 8  ↩

  4. I Cor. III, 1  ↩

  5. Philip. III, 13  ↩

  6. Psal. XLI, 2, 3  ↩

  7. II Cor. V, 2  ↩

  8. Rom. XII, 2  ↩

  9. I Cor. XIV, 20  ↩

  10. Gal. III, 1.  ↩

  11. Act. II, 2  ↩

  12. Psal. LXVII, 19  ↩

  13. Psal. XLV, 5  ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Confessiones (CSEL) Comparer
Confessiones (PL)
Traductions de cette œuvre
Bekenntnisse Comparer
Les confessions de Saint Augustin Comparer
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité