• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De quantitate animae De quantitate animae (PL)
CAPUT IV.

5.

A. Recte facis: sed volo interroganti mihi respondeas; fortasse enim ea quae te docere conor, ipse jam nosti: credo enim non te dubitare hanc arborem non esse omnino nihil. E. Quis dubitaverit. A. Quid illud? num dubitas justitiam multo esse hac arbore meliorem? E. Ridiculum istud quidem est, quasi vero ulla sit comparatio. A. Liberaliter mecum agis; sed illud nunc attende: cum constet ita hanc arborem esse deteriorem quam est justitia, ut nec comparanda quidem tibi videatur, et hoc lignum non esse nihil confessus sis; placetne tibi ut ipsam justitiam nihil esse credamus? E. Quis hoc demens crediderit? A. Recte omnino: sed fortasse arbor haec propterea tibi videtur esse aliquid, quod longa est pro suo modo, et lata, et robusta; quae si detraxeris, nihil erit. E. Ita videtur. A. Quid ergo? justitia, quam non nihil esse confessus es, imo quiddam longe divinius hac longeque praestantius, videtur tibi longa esse? E. Nullo modo mihi justitia aut longa, aut lata, aut tale aliquid cogitanti potest occurrere. A. Si igitur nihil horum est justitia, et tamen ipsa nihil non est; cur tibi anima nihil videtur, nisi ejus aliqua longitudo sit? E. Age; jam non mihi videtur ex eo nihil esse anima, quod nec longa, nec lata, nec robusta sit, sed utrum vere ita sit, nondum a te dictum esse scis. Fieri enim potest, ut multa sint magni aestimanda, quae istis careant; sed non continuo ex hoc genere animam esse credendum puto.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De quantitate animae (PL)
Traductions de cette œuvre
De la grandeur de l'âme Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité