• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De quantitate animae De quantitate animae (PL)
CAPUT XXXVI.

80.

Deus igitur summus et verus lege inviolabili et incorrupta, qua omne quod condidit regit, subjicit animae corpus, animam sibi, et sic omnia sibi: neque in ullo actu eam deserit, sive poena, sive praemio. Id enim judicavit esse pulcherrimum, ut esset quidquid est, quomodo est; et ita naturae gradibus ordinaretur, ut considerantes universitatem nulla offenderet ex ulla parte deformitas; omnisque animae poena et omne praemium conferret semper aliquid proportione justae pulchritudini dispositionique rerum omnium. Datum est enim animae liberum arbitrium, quod qui nugatoriis ratiocinationibus labefactare conantur, usque adeo caeci sunt, ut ne ista ipsa quidem vana atque sacrilega propria voluntate se dicere intelligant. Nec tamen ita liberum arbitrium animae datum est, ut quodlibet eo moliens, ullam partem divini [Col. 1080] ordinis legisque perturbet. Datum est enim a sapientissimo atque invictissimo totius creaturae Domino. Sed ista ut videnda sunt videre, paucorum est; neque ad hoc quisquam nisi vera religione fit idoneus. Est enim religio vera, qua se uni Deo anima, unde se peccato velut abruperat, reconciliatione religat. Innectit ergo animam in illo actu tertio, atque incipit ducere; purgat in quarto; reformat in quinto; introducit in sexto; pascit in septimo. Atque hoc fit alias citius, alias tardius, ut quaeque amore ac meritis valent: omnia tamen Deus justissime, moderatissime, pulcherrime facit, quoquo modo sese habere voluerint de quibus facit. Jamvero etiam puerorum infantium consecrationes quantum prosint, obscurissima quaestio est, nonnihil tamen prodesse credendum est. Inveniet hoc ratio, cum quaeri oportuerit: quanquam et alia multa jamdiu quaerenda tibi potius aliquando, quam cognoscenda protulerim. Quod fiet utilissime, si duce pietate requirantur.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De quantitate animae (PL)
Traductions de cette œuvre
De la grandeur de l'âme Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité