27.
A. Dic ergo utrum tibi majus et melius duo quaedam, an unum atque idem esse videatur duobus nominibus appellatum? E. Scio aliud esse quod majus, aliud quod melius dicimus. A. Quid horum duorum est cujus esse putes quantitatem? E. Id videlicet quod majus dicimus. A. Quid cum duarum figurarum rotundam quadrata meliorem esse confitemur? quantitasne id facit, an quid aliud? E. Nullo modo quantitas, sed illa de qua superius egimus, aequalitas hujus excellentiae causa est. A. Nunc ergo illud attende, utrum tibi videatur virtus aequalitas quaedam esse vitae, rationi undique consentientis. Nam si aliud ab alio in vita [Col. 1051] discrepet, magis, ni fallor, offendimur, quam si aliqua pars circuli, majore minoreve intervallo quam aliae partes distet a puncto. An tu aliter existimas? E. Imo assentior, et hanc quae abs te descripta est, probo esse virtutem: nam et ratio non dicenda est aut existimanda, nisi vera; et cujus vita per omnia congruit veritati, is est profecto vel solus, vel certe maxime, qui bene atque honeste vivit; et qui ita sit affectus, solus habere virtutem, et ea vivere judicandus est. A. Probe dicis: sed certe etiam illud vides, ut opinor, similiorem esse virtuti circulum figurarum planarum alia qualibet. Hinc est enim quod apud Horatium magnis laudibus solemus extollere illum versum, quo ait, cum de sapiente ageret,
Fortis et in se ipso totus teres atque rotundus.
1 Et recte: nam neque in animi bonis quidquam invenis, quod magis sibi ex omni parte consentiat quam virtutem; neque in planis figuris quam circulum. Quamobrem si circulus non magnitudine spatii, sed quadam conformatione caeteris praestat; quanto magis de virtute existimandum est, quod non majoris loci occupatione, sed divina quadam congruentia rationum atque concordia caeteras affectiones animi superat?
-
Serm. lib. 2, salira 7, v. 60. ↩