• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De quantitate animae De quantitate animae (PL)
CAPUT XVII.

30.

Quod si te illud movet, quod solemus eam quam Graeci μακροθυμίαν vocant, longanimitatem interpretari; animadvertere licet a corpore ad animum multa verba transferri, sicut ab animo ad corpus: nam si montem improbum, et justissimam tellurem dixit Virgilius 1 , quae verba cernis ab animo ad corpora esse translata; quid mirum si mutua vice longanimitatem dicimus, cum longa nisi corpora esse non possint? Ea vero inter virtutes quae appellatur animi magnitudo, ad nullum spatium, sed ad vim quamdam, id est ad potestatem potentiamque animi relata recte intelligitur; virtus eo pluris aestimanda, quo plura contemnit. Sed de hac post loquemur, cum quaeremus quanta sit anima, sicut quaeri assolet, quantus fuerit Hercules, factorum excellentia, non mole membrorum: ita enim supra distribuimus. Oportet autem nunc te recordari quod de puncto jam satis egimus: nam id potentissimum esse, maximeque in figuris dominari ratio docebat. Potentia vero atque dominatus nonne ostentant quamdam magnitudinem? et in puncto tamen nullum spatium reperiebamus. Non igitur magnum vel ingentem animum cum audimus aut dicimus, quantum loci occupet, sed quantum possit, cogitandum est. Quamobrem si jam primum argumentum tuum, quo tibi per aetatem cum corpore animus crescere videbatur, satis discussum est; transeamus ad aliud.


  1. Aeneid. lib. 12, v. 687; Georg. lib. 2, v. 460 ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De quantitate animae (PL)
Traductions de cette œuvre
De la grandeur de l'âme Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité