44.
A. Nihil ergo temere concessisti: nam et oculi tui hoc modo defendi possunt, quorum est quasi virga visus, ut dicis; neque illa est absurda conclusio, quod ibi oculi tui vident, ubi non sunt. An tibi aliter videtur? E. Ita sane est ut dicis: nam et illud nunc animadverti, quod si ibi viderent oculi ubi sunt, etiam seipsos viderent. A. Rectius diceres non, Etiam seipsos; sed, Tantummodo seipsos viderent. Nam ubi sunt, id est quem locum tenent, soli tenent; nec nasus est ibi ubi illi, nec quidquid illis vicinum est: alioquin etiam tu ibi esses ubi ego sum; quia juxta invicem sumus. Quae cum ita sint, si tantum ibi viderent oculi ubi sunt, nihil amplius quam seipsos viderent. Cum autem se non vident, non modo cogimur consentire, posse illos videre, ubi non sunt; sed etiam omnino non posse, nisi ubi non sunt. E. Nihil est quod hinc dubitare me faciat. A. Ergo non dubitas ibi eos pati, ubi non sunt. Nam ubi vident, ibi sentiunt: ipsum enim videre, sentire est; sentire autem, pati: quare ubi sentiunt, ibi patiuntur. Alibi autem vident quam ubi sunt: ibi igitur patiuntur, ubi non sunt. E. Mirum est quam ista vera existimo.