• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De consensu evangelistarum
Liber tertius

7.

27. Sequitur ergo Matthaeus et dicit: Mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent. Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. Marcus similiter: Et confestim mane, inquit, consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato. Lucas autem, posteaquam complevit narrando Petri negationem, recapitulavit quae cum Domino gesta sunt iam, ut apparet, circa mane atque ita contexuit narrationem: Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei caedentes, et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes: " Prophetiza nobis, quis est qui te percussit? ", et alia multa blasphemantes dicebant in eum. Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae, et duxerunt illum in concilium suum dicentes: " Si tu es Christus, dic nobis ". Et ait illis: " Si vobis dixero, non creditis mihi; si autem et interrogavero, non respondetis mihi, neque dimittetis. Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei ". Dixerunt autem omnes: " Tu ergo es Filius Dei? ". Qui ait: vos dicitis, quia ego sum. At illi dixerunt: " Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore eius ". Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum. Haec omnia narravit Lucas, ubi intellegitur, quod etiam Matthaeus et Marcus narraverunt, quod interrogatus sit Dominus, utrum ipse esset Filius Dei, et quod dixerit: Dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli, iam lucescente die gestum, quando Lucas dicit: Et ut factus est dies; atque ita narrat similia, etsi quid etiam ipse commemorat quod illi tacuerunt. Nocte autem intellegimus per falsos testes actum esse cum Domino quod breviter commemoraverunt Matthaeus et Marcus, Lucas tacuit, qui enarravit quae circa mane sunt gesta. Nam et illi, id est Matthaeus et Marcus, contexuerunt narrationem in his quae cum Domino acta sunt usque ad mane, sed postea redierunt ad narrandam Petri negationem, qua terminata redierunt ad mane, ut inde cetera contexerent, quousque perducerent quae cum Domino acta erant, sed nondum commemoraverant quod mane factumesset. Ioannes quoque, cum ea quae cum gesta sunt, ex quanta parte visum est, et Petri negationem totam commemorasset, adducunt ergo, inquit, Iesum ad Caiphan in preaetorium. Erat autem mane. Ubi intellegimus aut aliquam fuisse causam, quae coegerit Caiphan esse in praetorio nec esse praesentem, cum alii principes sacerdotum haberent de Domino quaestionem, aut in domo eius fuisse praetorium. Tamen ad ipsum ab initio ducebatur, ad quem in extremo perductus est. Sed quia iam tamquam convictum reum adducebant, Caiphae autem iam antea visum fuerat, ut Iesus moreretur, nulla mora interposita est, quin occidendus Pilato traderetur. Quae igitur per Pilatum cum Domino gesta sunt, ita Matthaeus narrat.

7. 28. Ac primum excucurrit inde, ut commemoraret exitum Iudae traditoris, quem solus narravit, ita dicens: Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quia damnatus est, paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus dicens: " Peccavi tradens sanguinem iustum ". At illi dixerunt: " Quid ad nos? Tu videris ". Et proiectis argenteis in templo recessit, et abiens laqueo se suspendit. Principes autem sacerdotumacceptis argenteis dixerunt: "Non licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est ". Consilio autem finito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Propter hoc vocatus est ager ille Acheldemac, ager sanguinis, usque in hodiernum diem. Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem: " Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt filii Israel et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus ".

7. 29. Si quis autem movetur, quod hoc testimonium non invenitur in scriptura Ieremiae prophetae, et ideo putat fidei Evangelistae aliquid derogandum, primo noverit non omnes codices Evangeliorum habere, quod per Ieremiam dictum sit, sed tantummodo per Prophetam. Possemus ergo dicere his potius codicibusesse credendum, qui Ieremiae nomen non habent. Dictum est enim hoc per prophetam, sed Zachariam, unde putatur codices esse mendosos, qui habent nomen Ieremiae, quia vel Zachariae habere debuerunt vel nullius, sicut quidam, sed tamen per prophetam dicentem, qui utique intellegitur Zacharias. Sed utatur ista defensione cui placet; mihi autem cur non placeat,haec causa est, quia et plures codices habent Ieremiae nomen et qui diligentius in graecis exemplaribus Evangelium consideraverunt in antiquioribus graecis ita se perhibent invenisse: et nulla fuit causa, cur adderetur hoc nomen, ut mendositas fieret; cur autem de nonnullis codicibus tolleretur, fuit utique causa, ut hoc audax imperitia faceret, cum turbaretur quaestione, quod hoc testimonium apud Ieremiam non inveniretur.

7. 30. Quid ergo intellegendum est, nisi hoc actum esse secretiore consilio providentiae Dei, qua mentes Evangelistarum sunt gubernatae? Potuit enim fieri, ut animo Matthei Evangelium conscribentis pro Zacharia Ieremias occurreret, ut fieri solet, quod tamen sine ulla dubitatione emendaret saltem ab aliis admonitus, qui ipso adhuc in carne vivente hoc legere potuerunt, nisi cogitaret recordationi suae, quae Sancto Spiritu regebatur, non frustra occurrisse aliud pro alio nomen prophetae, nisi quia ita Dominus hoc scribi constituit. Cur autem ita constituerit Dominus, prima illa causa utilissima debet facillime cogitari etiam sic esse insinuatum ita omnes sanctos Prophetas uno spiritu locutos mirabili inter se consensione constare, ut hoc multo amplius sit, quam si omnium omnia Prophetarum uno unius hominis ore dicerentur, et ideo indubitanter accipi debere quaecumque per eos Sanctus Spiritus dixitet singula esse omnium et omnia singulorum. Cum igitur et quae dicta sunt per Ieremiam tam sint Zachariae quam Ieremiae et quae dicta sunt per Zachariam tam sint Ieremiae quam Zachariae, quid opus erat, ut emendaret Matthaeus, cum aliud pro alio sibi nomen occurrens a se scriptum relegisset ac non potius sequens auctoritatem Spiritus Sancti, a quo mentem suam regi plus nobis ille utique sentiebat, ita hoc scriptum relinqueret, sicut eum admonendo constituerat ei Dominus, ad informandos nos tantam verborum suorum inter Prophetas esse concordiam, ut non absurde, immo congruentissime etiam Ieremiae deputaremus quod per Zachariam dictum repperiremus? Si enim hodie quisquam volens alicuius verba indicare, dicat nomen alterius, a quo dicta non sint, qui tamen sit amicissimus et familiaritate coniunctissimus illius, cuius verba dicere voluit, et continuo recordatus alium pro alio se dixisse ita se colligat atque corrigat, ut tamen dicat: " Bene dixi ", quid aliud intuens nisi tantam inter ambos esse concordiam, inter illum scilicet cuius verba dicere voluit et alium cuius ei nomen pro illius nomine occurrit, ut tale sit hoc istum dixisse quale si ille dixisset, quanto magis hoc de Prophetis sanctis intellegendum et maxime commendandum fuit, ut omnium librostamquam unius unum librum acciperemus, in quo nulla rerum discrepantia crederetur, sicut nulla inveniretur, et in quo maior esset constantia veritatis, quam si omnia illaunus homo quamlibet doctissimus loqueretur? Quod ergo hinc argumentum sumere conantur vel infideles vel imperiti homines quasi ad ostendendam dissonantiam sanctorum Evangelistarum, hoc potius debent assumere fideles et docti ad ostendendam unitatem sanctorum etiam Prophetarum.

7. 31. Est alia causa, quae mihi videtur alio tempore diligentius pertractanda, ne amplius sermonem protendamus, quam huius operis terminandi necessitas flagitat, cur hoc nomen Ieremiae in testimonio Zachariae sic manere permissum vel potius Sancti Spiritus auctoritate praeceptum sit. Est apud Ieremiam, quod emerit agrum a filio fratris sui et dederit ei argentum, non quidem sub hoc nomine pretii, quod positum est apud Zachariam, triginta argenteis, verumtamen agri emptio non est apud Zachariam; quod autem prophetiam de triginta argenteis ad hoc interpretatus sit Evangelista, quod modo de Domino completum est, ut hoc esset eius pretium, manifestum est, sed ad hoc pertinere etiam illud de agro empto quod Ieremias dixit hinc potuit mystice significari, ut non hic Zachariae nomen poneretur, qui dixit triginta argenteis, sed Ieremiae, qui dixit de agro empto, ut lecto Evangelio atque invento nomine Ieremiae, lecto autem Ieremia et non inventotestimonio de triginta argenteis, invento tamen agro empto, admoneatur lector utrumque conferre et inde sensum enucleare prophetiae, quomodo pertineat ad hoc quod in Domino impletum est. Nam illud quod subiecit huic testimonio Matthaeus, cum ait: Quem appretiaverunt filii Israel et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus , nec apud Zachariam nec apud Ieremiam reperitur. Unde magis ex persona ipsius Evangelistae accipiendum est eleganter et mystice insertum, quia hoc ex Domini revelatione cognoverit ad hanc rem, quae de Christi pretio facta est, huiusmodi pertinere prophetiam. Liber quippe empti agri apud Ieremiam iubetur mitti in vas fictile et emitur hic de pretio Domini ager figuli, et hoc ad sepulturam peregrinorum tamquam ad permansionem quietis eorum qui in hoc saeculo peregrinantes consepeliuntur Christo per baptismum. Nam et illam emptionem agri hoc significare Ieremiae dixit Dominus, quia erit permansio de captivitate liberatorum in illa terra. Haec tamquam delineanda arbitratus sum, cum admonerem, quid in his propheticis testimoniis in unum redactis et Evangelicae narrationi collatis diligentius attentiusque requiratur. Haec interposuit Matthaeus de Iuda traditore.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De consensu evangelistarum
Traductions de cette œuvre
Accord des Évangélistes Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité