• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De consensu evangelistarum
Liber secundvs

20.

48. Post haec Matthaeus sequitur et dicit: Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad illum centurio, rogans eum et dicens: " Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur ", et cetera usque ad eum locum, ubi ait: Et sanatus est puer ex horailla. Hoc de puero centurionis etiam Lucas commemorat, non sicut iste post leprosum mundatum, quem ille postea recordatus commemoravit, sed post finem illius prolixioris sermonis, quod ita coniungit: Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus, et cetera usque in eum locum, quo sanatus est. Hic intellegendum est, cum implesset quidem omnia verba sua in aures plebis, intrasse Christum Capharnaum, hoc est, quia non, antequam haec verba terminasset, intravit, sed non esse expressum, post quantum temporis intervallum, cum istos sermones terminasset, intraverit Capharnaum. Ipso quippe intervallo leprosus ille mundatus est, quem loco suo Matthaeus interponit, iste autem postea recordatur.

20. 49. Iam ergo videamus, utrum sibi de hoc servo centurionis Matthaeus Lucasque consentiant. Matthaeus enim dicit: Accessit ad eum centurio rogans eum et dicens: " Puer meus iacet in domo paralyticus ". Cui videtur repugnare quod ait Lucas: Et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius. At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes ei: " Quia dignus est, ut hoc illi praestes; diligit enimgentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis ". Iesus autem ibat cum illis. Et cum iam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos dicens: " Domine, noli vexari; non enim dignus sum ut sub tectum meum intres, propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo et sanabitur puer meus ". Si enim hoc ita gestum est, quomodo erit verum quod Matthaeus narrat: Accessit ad eum quidam centurio, cum ipse non accesserit, sed amicos miserit, nisi diligenter advertentes intellegamus Matthaeum non omni modo deseruisse usitatum morem loquendi? Non solum enim dicere solemus accessisse aliquid, etiam antequam perveniat illuc quo dicitur accessisse - unde etiam dicimus: " Parum accessit ", vel: " Multum accessit ", eo quo appetit pervenire -, verum etiam ipsam perventionem, cuius adipiscendi causa acceditur, dicimus plerumque factam etsi eum ad quem pervenit non videat ille qui pervenit, cum per amicum pervenit ad aliquem, cuius ei favor est necessarius. Quod ita tenuit consuetudo, ut iam etiam vulgo perventores appellentur qui potentium quorumlibet tamquam inaccessibiles animos per convenientium personarum interpositionem ambitionisarte pertingunt. Si ergo ipsa perventio usitate dicitur per alios fieri, quanto magis accessus per alios fieri potest, qui plerumque infra perventionem remanet, quando potuerit quisque plurimum quidem accedere, sed tamen non potuerit pervenire! Non ergo absurde Matthaeus etiam quod vulgo possit intellegi per alios facto accessu centurionis ad Dominum compendio dicere voluit: Accessit ad eum centurio.

20. 50. Verumtamen non neglegenter intuenda est etiam sancti evangelistae altitudo mysticae locutionis, secundum quam scriptum est in Psalmo: Accedite ad eum et illuminamini. Proinde quia fidem centurionis, qua vere acceditur ad Iesum, ipse ita laudavit, ut diceret: Non inveni tantam fidem in Israel, ipsum potius accessisse ad Christum dicere voluit prudens evangelista quam illos per quos verba sua miserat. Porro autem Lucas ideo totum quemadmodum gestum esse aperuit, ut ex hoc intellegere cogeremur, quemadmodum eum accessisse dixerit alius qui mentiri non potuit. Sic enim et illa mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, quamvis fimbriam vestimenti eius tenuerit, magis tamen tetigit Dominum quam illae turbae, a quibus premebatur. Ut enim haec quo magis credidit, eo magis tetigit Dominum, ita et centurio, quo magis credidit, eo magis accessit ad Dominum. Iam cetera in hoc capitulo quae alter dicit et alter praetermittit superfluo pertractantur, cum ex illa regula primitus commendata nihil inveniantur habere contrarium.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De consensu evangelistarum
Traductions de cette œuvre
Accord des Évangélistes Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité