• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De consensu evangelistarum
Liber primus

4.

7. Tres tamen isti evangelistae in his rebus maxime diversati sunt, quas Christus per humanam carnem temporaliter gessit; porro autem Ioannes ipsam maxime divinitatem Domini, qua Patri est aequalis, intendit eamque praecipue suo Evangelio, quantum inter homines sufficere credidit, commendare curavit. Itaque longe a tribus istis superius fertur ita ut hos videas quodammodo in terra cum Christo homine conversari, illum autem transcendisse nebulam, qua tegitur omnis terra, et pervenisse ad liquidum caelum, unde acie mentis acutissimaatque firmissima videret, in principio Verbum Deum apud Deum, per quod facta sunt omnia, et ipsum agnosceret carnem factum, ut habitaret in nobis; quod acceperit carnem, non quod fuerit mutatus in carnem. Nisi enim carnis assumptio servata incommutabili divinitate facta esset, non diceretur: Ego et Pater unum sumus, neque enim Pater et caro unum sunt. Et hoc de se ipso Domini testimonium solus idem Ioannes commemoravit, et: Qui me vidit, vidit et Patrem, et: Ego in Patre et Pater in me est, et: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus; et: Quaecumque Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter; et si qua alia sunt, quae Christi divinitatem, in qua aequalis est Patri, recte intellegentibus intiment, pene solus Ioannes in Evangelio suo posuit; tamquam qui de pectore ipsius Domini, super quod discumbere in eius convivio solitus erat, secretum divinitatis eius uberius et quodammodo familiarius biberit.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De consensu evangelistarum
Traductions de cette œuvre
Accord des Évangélistes Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité