• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber IV

Caput XXIX: De falsitate auspicii, quo Romani regni fortitudo et stabilitas uisa est indicari.

Nam illud quale est quod pulcherrimum auspicium fuisse dixerunt, quod paulo ante commemoraui, Martem et Terminum et Iuuentatem nec Ioui regi deorum loco cedere uoluisse? sic enim, inquiunt, significatum est, Martiam gentem, id est Romanam, nemini locum quem teneret daturam, Romanos quoque terminos propter deum Terminum neminem commoturum, iuuentutem etiam Romanam propter deam Iuuentatem nemini esse cessuram. uideant ergo quomodo habeant istum regem deorum suorum et datorem regni sui, ut eum auspicia ista pro aduersario ponerent, cui non cedere pulchrum esset. quamquam haec si uera sunt, non habent omnino quid timeant. non enim confessuri sunt, quod di cesserint Christo, qui Ioui cedere noluerunt; saluis quippe imperii finibus Christo cedere potuerunt et de sedibus locorum et maxime de corde credentium. sed antequam Christus uenisset in carne, antequam denique ista scriberentur, quae de libris eorum proferimus, sed tamen posteaquam factum est sub rege Tarquinio illud auspicium, aliquotiens Romanus exercitus fusus est, hoc est uersus in fugam, falsumque ostendit auspicium, quo Iuuentas illa non cesserat Ioui, et gens Martia superantibus atque inrumpentibus Gallis in ipsa urbe contrita est, et termini imperii deficientibus multis ad Hannibalem ciuitatibus in angustum fuerant coartati. ita euacuata est pulchritudo auspiciorum, remansit contra Iouem contumacia, non deorum, sed daemoniorum. aliud est enim non cessisse, aliud unde cesseras redisse. quamquam et postea in orientalibus partibus Hadriani uoluntate mutati sunt termini imperii Romani. ille namque tres prouincias nobiles, Armeniam, Mesopotamiam, Assyriam, Persarum concessit imperio, ut deus ille Terminus, qui Romanos terminos secundum istos tuebatur et per illud pulcherrimum auspicium loco non cesserat Ioui, plus Hadrianum regem hominum quam regem deorum timuisse uideatur. receptis quoque alio tempore prouinciis memoratis nostra paene memoria retrorsus terminus cessit, quando Iulianus deorum illorum oraculis deditus inmoderato ausu naues iussit incendi, quibus alimonia portabatur; qua exercitus destitutus mox etiam ipso hostili uulnere extincto in tantam est redactus inopiam, ut inde nullus euaderet undique hostibus incursantibus militem imperatoris morte turbatum, nisi placito pacis illic imperii fines constituerentur, ubi hodieque persistunt, non quidem tanto detrimento, quantum concesserat Hadrianus, sed media tamen conpositione defixi. uano igitur augurio deus Terminus non cessit Ioui, qui cessit Hadriani uoluntati, cessit etiam Iuliani temeritati et Iouiani necessitati. uiderunt haec intellegentiores grauioresque Romani; sed contra consuetudinem ciuitatis, quae daemonicis ritibus fuerat obligata, parum ualebant, quia et ipsi, etiamsi illa uana esse sentiebant, naturae tamen rerum sub unius ueri dei regimine atque imperio constitutae religiosum cultum, qui deo debetur, exhibendum putabant, seruientes, ut ait apostolus, creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. huius dei ueri erat auxilium necessarium, a quo mitterentur sancti uiri et ueraciter pii, qui pro uera religione morerentur, ut falsae a uiuentibus tollerentur.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité