Caput V: Quod passiones, quae Christianos animos adficiunt, non in uitium trahant, sed uirtutem exerceant.
Non est nunc necesse copiose ac diligenter ostendere, quid de istis passionibus doceat scriptura diuina, qua Christiana eruditio continetur. deo quippe illam ipsam mentem subicit regendam et iuuandam mentique passiones ita moderandas atque frenandas, ut in usum iustitiae conuertantur. denique in disciplina nostra non tam quaeritur utrum pius animus irascatur, sed quare irascatur; nec utrum sit tristis, sed unde sit tristis; nec utrum timeat, sed quid timeat. irasci enim peccanti ut corrigatur, contristari pro adflicto ut liberetur, timere periclitanti ne pereat, nescio utrum quisquam sana consideratione reprehendat. nam et misericordiam Stoicorum est solere culpare; sed quanto honestius ille Stoicus misericordia perturbaretur hominis liberandi quam timore naufragii. longe melius et humanius et piorum sensibus adcommodatius Cicero in Caesaris laude locutus est, ubi ait: nulla de uirtutibus tuis nec admirabilior nec gratior misericordia est. quid est autem misericordia nisi alienae miseriae quaedam in nostro corde conpassio, qua utique si possumus subuenire conpellimur? seruit autem motus iste rationi, quando ita praebetur misericordia, ut iustitia conseruetur, siue cum indigenti tribuitur, siue cum ignoscitur paenitenti. hanc Cicero locutor egregius non dubitauit appellare uirtutem, quam Stoicos inter uitia numerare non pudet, qui tamen, ut docuit liber Epicteti, nobilissimi Stoici, ex decretis Zenonis et Chrysippi, qui huius sectae primas habuerunt, huiuscemodi passiones in animum sapientis admittunt, quem uitiis omnibus liberum uolunt. unde fit consequens, ut haec ipsa non putent uitia, quando sapienti sic accidunt, ut contra uirtutem mentis rationemque nihil possint, et una sit eandemque sententia Peripateticorum uel etiam Platonicorum et ipsorum Stoicorum, sed, ut ait Tullius, uerbi controuersia iam diu torqueat homines Graeculos contentionis cupidiores quam ueritatis. sed adhuc merito quaeri potest, utrum ad uitae praesentis pertineat infirmitatem etiam in quibusque bonis officiis huiuscemodi perpeti affectus, sancti uero angeli et sine ira puniant, quos accipiunt aeterna dei lege puniendos, et miseris sine miseriae conpassione subueniant, et periclitantibus eis, quos diligunt, sine timore opitulentur; et tamen istarum nomina passionum consuetudine locutionis humanae etiam in eos usurpentur propter quandam operum similitudinem, non propter affectionum infirmitatem, sicut ipse deus secundum scripturas irascitur, nec tamen ulla passione turbatur. hoc enim uerbum uindictae usurpauit effectus, non illius turbulentus affectus.