• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber X

Caput XXVIII: Quibus persuasionibus Porphyrius obcaecatus non potuerit ueram sapientiam, quod est Christus, agnoscere.

Mittis ergo homines in errorem certissimum, neque hoc tantum malum te pudet, cum uirtutis et sapientiae profitearis amatorem; quam si uere ac fideliter amasses, Christum dei uirtutem et dei sapientiam cognouisses nec ab eius saluberrima humilitate tumore inflatus uanae scientiae resiluisses. confiteris tamen etiam spiritalem animam sine theurgicis artibus et sine teletis, quibus frustra discendis elaborasti, posse continentiae uirtute purgari. aliquando etiam dicis, quod teletae non post mortem eleuant animam, ut iam nec eidem ipsi, quam spiritalem uocas, aliquid post huius uitae finem prodesse uideantur; et tamen uersas haec multis modis et repetis, ad nihil aliud, quantum existimo, nisi ut talium quoque rerum quasi peritus appareas et placeas inlicitarum artium curiosis, uel ad eas facias ipse curiosos. sed bene, quod metuendam dicis hanc artem uel legum periculis uel ipsius actionis. atque utinam hoc saltem abs te miseri audiant et inde, ne illic absorbeantur, abscedant aut eo penitus non accedant. ignorantiam certe et propter eam multa uitia per nullas teletas purgari dicis, sed per solum πάτρικος νοῦς, id est paternam mentem siue intellectum, qui paternae est conscius uoluntatis. hunc autem Christum esse non credis; contemnis enim eum propter corpus ex femina acceptum et propter crucis obprobrium, excelsam uidelicet sapientiam spretis atque abiectis infimis idoneus de superioribus carpere. at ille inplet, quod prophetae sancti de illo ueraciter praedixerunt: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo. non enim suam in eis perdit et reprobat, quam ipse donauit, sed quam sibi adrogant, qui non habent ipsius. unde commemorato isto prophetico testimonio sequitur et dicit apostolus: ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? nonne stultam fecit deus sapientiam huius mundi? nam quoniam in dei sapientia non cognouit mundus per sapientiam deum, placuit deo per stultitiam praedicationis saluos facere credentes. quoniam quidem Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt; nos autem, inquit, praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis uero uocatis Iudaeis et Graecis Christum dei uirtutem et dei sapientiam; quoniam stultum dei sapientius est hominibus, et infirmum dei fortius est hominibus. hoc quasi stultum et infirmum tamquam sua uirtute sapientes fortesque contemnunt. sed haec est gratia, quae sanat infirmos, non superbe iactantes falsam beatitudinem suam, sed humiliter potius ueram miseriam confitentes.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité