• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XI

Caput I: De ea parte operis, qua duarum ciuitatum, id est caelestis atque terrenae, initia et fines incipient demonstrari.

Ciuitatem dei dicimus, cuius ea scriptura testis est, quae non fortuitis motibus animorum, sed plane summae dispositione prouidentiae super omnes omnium gentium litteras omnia sibi genera ingeniorum humanorum diuina excellens auctoritate subiecit. ibi quippe scriptum est: gloriosa dicta sunt de te, ciuitas dei; et in alio psalmo legitur: magnus dominus et laudabilis nimis in ciuitate dei nostri, in monte sancto eius, dilatans exultationes uniuersae terrae; et paulo post in eodem psalmo: sicut audiuimus, ita et uidimus, in ciuitate domini uirtutum, in ciuitate dei nostri; deus fundauit eam in aeternum; item in alio: fluminis inpetus laetificat ciuitatem dei, sanctificauit tabernaculum suum altissimus; deus in medio eius non commouebitur. his atque huiusmodi testimoniis, quae omnia commemorare nimis longum est, didicimus esse quandam ciuitatem dei, cuius ciues esse concupiscimus illo amore, quem nobis illius conditor inspirauit. huic conditori sanctae ciuitatis ciues terrenae ciuitatis deos suos praeferunt ignorantes eum esse deum deorum, non deorum falsorum, hoc est inpiorum et superborum, qui eius incommutabili omnibusque communi luce priuati et ob hoc ad quandam egenam potestatem redacti suas quodammodo priuatas potentias consectantur honoresque diuinos a deceptis subditis quaerunt; sed deorum piorum atque sanctorum, qui potius se ipsos uni subdere quam multos sibi, potiusque deum colere quam pro deo coli delectantur. sed huius sanctae ciuitatis inimicis decem superioribus libris, quantum potuimus, domino et rege nostro adiuuante respondimus. nunc uero quid a me iam expectetur agnoscens meique non inmemor debiti de duarum ciuitatum, terrenae scilicet et caelestis, quas in hoc interim saeculo perplexas quodammodo diximus inuicemque permixtas, exortu et excursu et debitis finibus, quantum ualuero, disputare eius ipsius domini et regis nostri ubique opitulatione fretus adgrediar, primumque dicam, quemadmodum exordia duarum istarum ciuitatum in angelorum diuersitate praecesserint.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité