Caput VI: De qualitate uoluntatis humanae, sub cuius iudicio adfectiones animi aut prauae habentur aut rectae.
Interest autem qualis sit uoluntas hominis; quia si peruersa est, peruersos habebit hos motus; si autem recta est, non solum inculpabiles, uerum etiam laudabiles erunt. uoluntas est quippe in omnibus; immo omnes nihil aliud quam uoluntates sunt. nam quid est cupiditas et laetitia nisi uoluntas in eorum consensione quae uolumus? et quid est metus atque tristitia nisi uoluntas in dissensione ab his quae nolumus? sed cum consentimus adpetendo ea quae uolumus, cupiditas; cum autem consentimus fruendo his quae uolumus, laetitia uocatur. itemque cum dissentimus ab eo quod accidere nolumus, talis uoluntas metus est; cum autem dissentimus ab eo quod nolentibus accidit, talis uoluntas tristitia est. et omnino pro uarietate rerum, quae adpetuntur atque fugiuntur, sicut adlicitur uel offenditur uoluntas hominis, ita in hos uel illos adfectus mutatur et uertitur. quapropter homo, qui secundum deum, non secundum hominem uiuit, oportet ut sit amator boni; unde fit consequens ut malum oderit. et quoniam nemo natura, sed quisquis malus est, uitio malus est: perfectum odium debet malis, qui secundum deum uiuit, ut nec propter uitium oderit hominem nec amet uitium propter hominem, sed oderit uitium, amet hominem. sanato enim uitio totum quod amare, nihil autem quod debeat odisse remanebit.