• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XV

Caput XXIV: Quomodo intellegendum sit, quod de eis, qui diluuio perdendi erant, dominus dixerit: erunt dies eorum centum uiginti anni.

Quod autem dixit deus: erunt dies eorum centum uiginti anni, non sic accipiendum est, quasi praenuntiatum sit post haec homines centum uiginti annos uiuendo non transgredi, cum et post diluuium etiam quingentos excessisse inueniamus; sed intellegendum est hoc deum dixisse, cum circa finem quingentorum annorum esset Noe, id est quadringentos octoginta uitae annos ageret, quos more suo scriptura quingentos uocat, nomine totius maximam partem plerumque significans; sescentensimo quippe anno uitae Noe, secundo mense factum est diluuium; ac sic centum uiginti anni praedicti sunt futuri uitae hominum periturorum, quibus transactis diluuio delerentur. nec frustra creditur sic factum esse diluuium, iam non inuentis in terra qui non erant digni tali morte defungi, qua in inpios uindicatum est; non quo quicquam bonis quandoque morituris tale genus mortis faciat aliquid, quod eis possit obesse post mortem; uerumtamen nullus eorum diluuio mortuus est, quos de semine Seth propagatos sancta scriptura commemorat. sic autem diuinitus diluuii causa narratur: uidens, inquit, dominus deus, quia multiplicatae sunt malitiae hominum super terram, et omnis quisque cogitat in corde suo diligenter super maligna omnes dies, et cogitauit deus, quia fecit hominem super terram, et recogitauit, et dixit deus: deleam hominem, quem feci, a facie terrae, ab homine usque ad pecus et a repentibus usque ad uolatilia caeli, quia iratus sum, quoniam feci eos.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité