• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVI

Caput I: An post diluuium a Noe usque ad Abraham aliquae familiae secundum deum uiuentium reperiantur.

Post diluuium procurrentis sanctae uestigia ciuitatis utrum continuata sint an intercurrentibus inpietatis interrupta temporibus, ita ut nullus hominum ueri unius dei cultor existeret, ad liquidum scripturis loquentibus inuenire difficile est, propterea quia in canonicis libris post Noe, qui cum coniuge ac tribus filiis totidemque nuribus suis meruit per arcam uastatione diluuii liberari, non inuenimus usque Abraham cuiusquam pietatem euidenti diuino eloquio praedicatam, nisi quod Noe duos filios suos Sem et Iapheth prophetica benedictione commendat, intuens et praeuidens quod longe fuerat post futurum. unde factum est etiam illud, ut filium suum medium, hoc est primogenito iuniorem ultimoque maiorem, qui peccauerat in patrem, non in ipso, sed in filio eius suo nepote malediceret his uerbis: maledictus Chanaan puer, famulus erit fratribus suis. Chanaan porro natus fuerat ex Cham, qui patris dormientis nec texerat, sed potius prodiderat nuditatem. unde etiam quod secutus adiunxit benedictionem duorum maximi et minimi filiorum dicens: benedictus dominus deus Sem, et erit Chanaan puer illius; latificet deus Iapheth, et habitet in domibus Sem, sicut ipsa eiusdem Noe et uineae plantatio et ex eius fructu inebriatio et dormientis enudatio, et quae ibi cetera facta atque conscripta sunt, propheticis sunt grauidata sensibus et uelata tegminibus.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité