• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVIII

Caput XIV: De theologis poetis.

Per idem temporis interuallum exstiterunt poetae, qui etiam theologi dicerentur, quoniam de dis carmina faciebant, sed talibus dis, qui licet magni homines, tamen homines fuerunt aut mundi huius, quem uerus deus fecit, elementa sunt aut in principatibus et potestatibus pro uoluntate creatoris et suis meritis ordinati, et si quid de uno uero deo inter multa uana et falsa cecinerunt, colendo cum illo alios, qui di non sunt, eisque exhibendo famulatum, qui uni tantum debetur deo, non ei utique rite seruierunt nec a fabuloso deorum suorum dedecore etiam sibi se abstinere potuerunt - Orpheus Musaeus, Linus. uerum isti theologi deos coluerunt, non pro dis culti sunt; quamuis Orpheum nescio quomodo infernis sacris uel potius sacrilegiis praeficere soleat ciuitas inpiorum. uxor autem regis Athamantis, quae uocabatur Ino, et eius filius Melicertes praecipitio spontaneo in mari perierunt et opinione hominum in deos relati sunt, sicut alii homines eorum temporum, Castor et Pollux. illam sane Melicertis matrem Leucothean Graeci, Matutam Latini uocauerunt, utrique tamen putantes deam.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité