• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVIII

Caput XXI: De regibus Latii, quorum primus Aeneas et duodecimus Auentinus di facti sunt.

Latium post Aenean, quem deum fecerunt, undecim reges habuit, quorum nullus deus factus est. Auentinus autem, qui duodecimo loco Aenean sequitur, cum esset prostratus in bello et sepultus in eo monte, qui etiamnunc eius nomine nuncupatur, deorum talium, quales sibi faciebant, numero est additus. alii sane noluerunt eum in proelio scribere occisum, sed non conparuisse dixerunt; nec ex eius uocabulo appellatum montem, sed ex aduentu auium dictum Auentinum. post hunc non est deus factus in Latio nisi Romulus conditor Romae. inter istum autem et illum reges reperiuntur duo, quorum primus est, ut eum Vergiliano uersu eloquar: proximus ille Procas, Troianae gloria gentis. cuius tempore quia iam quodammodo Roma parturiebatur, illud omnium regnorum maximum Assyrium finem tantae diuturnitatis accepit. ad Medos quippe translatum est post annos ferme mille trecentos quinque, ut etiam Beli, qui Ninum genuit et illic paruo contentus imperio primus rex fuit, tempora conputentur. Procas autem regnauit ante Amulium. porro Amulius fratris sui Numitoris filiam, Rheam nomine, quae etiam Ilia uocabatur, Romuli matrem, Vestalem uirginem fecerat, quam uolunt de Marte geminos concepisse, isto modo stuprum eius honorantes uel excusantes, et adhibentes argumentum, quod infantes expositos lupa nutriuerit. hoc enim genus bestiae ad Martem existimant pertinere, ut uidelicet ideo lupa credatur admouisse ubera paruulis, quia filios domini sui Martis agnouit; quamuis non desint qui dicant, cum expositi uagientes iacerent, a nescio qua primum meretrice fuisse collectos et primas eius suxisse mamillas - meretrices autem lupas uocabant, unde etiam nunc turpia loca earum lupanaria nuncupantur - , et eos postea ad Faustulum peruenisse pastorem atque ab eius Acca uxore nutritos. quamquam si ad arguendum hominem regem, qui eos in aquam proici crudeliter iusserat, eis infantibus, per quos tanta ciuitas condenda fuerat, de aqua diuinitus liberatis per lactantem feram deus uoluit subuenire, quid mirum est? Amulio successit in regnum Latiare frater eius Numitor, auus Romuli, cuius Numitoris primo anno condita est Roma; ac per hoc cum suo deinceps, id est Romulo, nepote regnauit.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité