• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVIII

Caput XXIV: Quod regnante Romulo septem sapientes claruerint, quo tempore decem tribus, quae Israel dicebantur, in captiuitatem a Chaldaeis ductae sunt, idemque Romulus mortuus diuino honore donatus est.

Eodem Romulo regnante Thales Milesius fuisse perhibetur, unus e septem sapientibus, qui post theologos poetas, in quibus Orpheus maxime omnium nobilitatus est, σοφοί appellati sunt, quod est Latine sapientes. per idem tempus decem tribus, quae in diuisione populi uocatae sunt Israel, debellatae a Chaldaeis et in eas terras captiuae ductae sunt, remanentibus in Iudaea terra duabus illis tribubus, quae nomine Iudae uocabantur sedemque regni habebant Hierusalem. mortuum Romulum, cum et ipse non conparuisset, in deos, quod et uulgo notissimum est, rettulere Romani; quod usque adeo fieri iam desierat - nec postea nisi adulando, non errando, factum est temporibus Caesarum - , ut Cicero magnis Romuli laudibus tribuat, quod non rudibus et indoctis temporibus, quando facile homines fallebantur, sed iam expolitis et eruditis meruerit hos honores; quamuis nondum efferbuerat ac pullulauerat philosophorum subtilis et acuta loquacitas. sed etiamsi posteriora tempora deos homines mortuos non instituerunt, tamen ab antiquis institutos colere ut deos et habere non destiterunt; quin etiam simulacris, quae ueteres non habebant, auxerunt uanae atque inpiae superstitionis inlecebram, id efficientibus inmundis in eorum corde daemonibus per fallacia quoque oracula decipientibus, ut fabulosa etiam crimina deorum, quae iam urbaniore saeculo non fingebantur, per ludos tamen in eorundem falsorum numinum obsequium turpiter agerentur. regnauit deinde Numa post Romulum, qui cum illam ciuitatem putauerit deorum profecto falsorum numerositate muniendam, in eandem turbam referri mortuus ipse non meruit, tamquam ita putatus sit caelum multitudine numinum constipasse, ut locum ibi reperire non posset. hoc regnante Romae et apud Hebraeos initio regni Manasse, a quo inpio rege propheta Esaias perhibetur occisus, Samiam fuisse Sibyllam ferunt.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité