Caput LIV: De stultissimo mendacio paganorum, quo Christianam religionem non ultra trecentos sexaginta quinque annos mansuram esse finxerunt.
Haec atque huiusmodi multa colligerem, si nondum annus ipse transisset, quem diuinatio ficta promisit et decepta uanitas credidit. cum uero, ex quo nominis Christi cultus per eius in carne praesentiam et per apostolos institutus est, ante aliquot annos anni trecenti sexaginta quinque conpleti sint, quid aliud quaerimus, unde ista falsitas refellatur? ut enim in Christi natiuitate huius rei non ponamus initium, quia infans et puer discipulos non habebat, tamen quando habere coepit, procul dubio tunc innotuit per eius corporalem praesentiam doctrina et religio Christiana, id est, posteaquam in fluuio Iordane ministerio Iohannis est baptizatus. propter hoc enim de illo prophetia illa praecesserat: dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae. sed quoniam, priusquam passus esset et resurrexisset a mortuis, nondum fides omnibus fuerat definita - in resurrectione quippe Christi definita est, nam sic apostolus Paulus Atheniensibus loquitur dicens: iam nunc adnuntiat hominibus omnes ubique agere paenitentiam, eo quod statuit diem iudicare orbem in aequitate in uiro quo definiuit fidem omnibus resuscitans illum a mortuis - , melius in hac quaestione soluenda inde initium sumimus; praesertim quia tunc datus est etiam spiritus sanctus, sicut eum dari post resurrectionem Christi oportebat in ea ciuitate, ex qua debuit incipere lex secunda, hoc est testamentum nouum. prima enim fuit ex monte Sina per Moysen, quod testamentum uocatur uetus. de hac autem, quae per Christum danda erat, praedictum est: ex Sion lex prodiet et uerbum domini ex Hierusalem. unde et ipse per omnes gentes dixit praedicari oportere in nomine suo paenitentiam, sed tamen incipientibus ab Hierusalem. ibi ergo exorsus est huius nominis cultus, ut in Iesum Christum, qui crucifixus fuerat et resurrexerat, crederetur. ibi haec fides tam insignibus initiis incanduit, ut aliquot hominum milia in Christi nomen mirabili alacritate conuersa uenditis suis rebus, ut egenis distribuerentur, proposito sancto et ardentissima caritate ad paupertatem uoluntariam peruenirent atque inter frementes et sanguinem sitientes Iudaeos se usque ad mortem pro ueritate certare non armata potentia, sed potentiore patientia praepararent. hoc si nullis magicis artibus factum est, cur credere dubitant eadem uirtute diuina per totum mundum id fieri potuisse, qua hoc factum est? si autem ut Hierosolymis sic ad cultum nominis Christi accenderetur tanta hominum multitudo, quae illum in cruce uel fixerat prensum uel riserat fixum, iam maleficium illud fecerat Petrus, ex ipso anno quaerendum est, quando trecenti sexaginta quinque conpleti sint. mortuus est ergo Christus duobus Geminis consulibus octauo Kalendas Aprilis. resurrexit tertio die, sicut apostoli suis etiam sensibus probauerunt. deinde post quadraginta dies adscendit in caelum; post decem dies, id est quinquagensimo post suam resurrectionem die, misit spiritum sanctum. tunc tria milia hominum apostolis eum praedicantibus crediderunt. tunc itaque nominis illius cultus exorsus est, sicut nos credimus et ueritas habet, efficacia spiritus sancti; sicut autem finxit uanitas inpia uel putauit, magicis artibus Petri. paulo post etiam signo mirabili facto, quando ad uerbum ipsius Petri quidam mendicus ab utero matris ita claudus, ut ab aliis portaretur et ad portam templi, ubi stipem peteret, poneretur, in nomine Iesu Christi saluus exsiliuit, quinque hominum milia crediderunt; ac deinde aliis atque aliis accessibus credentium creuit ecclesia. ac per hoc colligitur etiam dies, ex quo annus ipse sumpsit initium, scilicet quando missus est spiritus sanctus, id est per Idus Maias. numeratis proinde consulibus trecenti sexaginta quinque anni reperiuntur inpleti per easdem Idus consulatu Honorii et Eutychiani. porro sequenti anno, consule Mallio Theodoro, quando iam secundum illud oraculum daemonum aut figmentum hominum nulla esse debuit religio Christiana, quid per alias terrarum partes forsitan factum sit, non fuit necesse perquirere; interim, quod scimus, in ciuitate notissima et eminentissima Carthagine Africae Gaudentius et Iouius comites imperatoris Honorii quarto decimo Kalendas Aprilis falsorum deorum templa euerterunt et simulacra fregerunt. ex quo usque ad hoc tempus per triginta ferme annos quis non uideat quantum creuerit cultus nominis Christi, praesertim posteaquam multi eorum Christiani facti sunt, qui tamquam uera illa diuinatione reuocabantur a fide eamque conpleto eodem numero annorum inanem ridendamque uiderunt? nos ergo, qui sumus uocamurque Christiani, non in Petrum credimus, sed in quem credidit Petrus; Petri de Christo aedificati sermonibus, non carminibus uenenati; nec decepti maleficiis, sed beneficiis eius adiuti. ille Petri magister Christus in doctrina, quae ad uitam ducit aeternam, ipse est magister et noster. sed aliquando iam concludamus hunc librum, hucusque disserentes et quantum satis uisum est demonstrantes, quisnam sit duarum ciuitatum, caelestis atque terrenae, ab initio usque in finem permixtarum mortalis excursus; quarum illa, quae terrena est, fecit sibi quos uoluit uel undecumque uel etiam ex hominibus falsos deos, quibus sacrificando seruiret; illa autem, quae caelestis peregrinatur in terra, falsos deos non facit, sed a uero deo ipsa fit, cuius uerum sacrificium ipsa sit. ambae tamen temporalibus uel bonis pariter utuntur uel malis pariter adfliguntur, diuersa fide, diuersa spe, diuerso amore, donec ultimo iudicio separentur, et percipiat unaquaeque suum finem, cuius nullus est finis; de quibus ambarum finibus deinceps disserendum est.