• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XX

Caput XIII: An tempus persecutionis Antichristi mille annis adnumerandum sit.

Haec persecutio nouissima, quae futura est ab Antichristo - sicut iam diximus, quia et in hoc libro superius et apud Danielem prophetam positum est - , tribus annis et sex mensibus erit. quod tempus, quamuis exiguum, utrum ad mille annos pertineat, quibus et diabolum ligatum dicit et sanctos regnare cum Christo, an eisdem annis hoc paruum spatium superaddatur atque extra sit, merito ambigitur; quia, si dixerimus ad eosdem annos hoc pertinere, non tanto tempore, sed prolixiore cum Christo regnum sanctorum reperietur extendi quam diabolus adligari. profecto enim sancti cum suo rege etiam in ipsa praecipue persecutione regnabunt mala tanta uincentes, quando iam diabolus non erit adligatus, ut eos persequi omnibus uiribus possit. quomodo ergo ista scriptura eisdem mille annis utrumque determinat, diaboli scilicet adligationem regnumque sanctorum, cum trium annorum et sex mensum interuallo prius desinat adligatio diaboli quam regnum sanctorum in his annis mille cum Christo? si autem dixerimus paruum persecutionis huius hoc spatium non conputandum in mille annis, sed eis inpletis potius adiciendum, ut proprie possit intellegi, quod, cum dixisset: sacerdotes dei et Christi regnabunt cum eo mille annis, adiecit: et cum finiti fuerint mille anni, soluetur satanas de custodia sua; isto enim modo et regnum sanctorum et uinculum diaboli simul cessatura esse significat, ut deinde persecutionis illius tempus nec ad sanctorum regnum nec ad custodiam satanae, quorum utrumque in mille annis est, pertinere, sed superadditum et extra conputandum esse credatur, cogemur fateri sanctos in illa persecutione regnaturos non esse cum Christo. sed quis audeat tunc cum illo non regnatura sua membra, quando ei maxime atque fortissime cohaerebunt, et quo tempore, quanto erit acrior inpetus belli, tanto maior gloria non cedendi, tanto densior corona martyrii? aut si propter tribulationes, quas passuri sunt, non dicendi sunt regnaturi, consequens erit, ut etiam superioribus diebus in eisdem mille annis, quicumque tribulabantur sanctorum, eo ipso tempore tribulationis suae cum Christo non regnasse dicantur; ac per hoc et illi, quorum animas auctor libri huius uidisse se scribit occisorum propter testimonium Iesu et propter uerbum dei, non regnabant cum Christo, quando patiebantur persecutionem, et ipsi regnum Christi non erant, quos Christus excellentius possidebat. absurdissimum id quidem et omni modo auersandum. sed certe animae uictrices gloriosissimorum martyrum omnibus doloribus ac laboribus superatis atque finitis, posteaquam mortalia membra posuerunt, cum Christo utique regnauerunt et regnant, donec finiantur mille anni, ut postea receptis etiam corporibus iam inmortalibus regnent. proinde tribus illis annis atque dimidio animae occisorum pro eius martyrio, et quae antea de corporibus exierunt, et quae ipsa nouissima persecutione sunt exiturae, regnabunt cum illo, donec finiatur mortale saeculum et ad illud regnum, ubi mors non erit, transeatur. quocirca cum Christo regnantium sanctorum plures anni erunt quam uinculi diaboli atque custodiae, quia illi cum suo rege dei filio iam diabolo non ligato etiam per tres illos annos ac semissem regnabunt. remanet igitur, ut, cum audimus: sacerdotes dei et Christi regnabunt cum eo mille annis, et cum finiti fuerint mille anni, soluetur satanas de custodia sua, aut non regni huius sanctorum intellegamus annos mille finiri, sed uinculi diaboli atque custodiae, ut annos mille, id est annos omnes suos, quaeque pars habeat diuersis ac propriis prolixitatibus finiendos, ampliore sanctorum regno, breuiore diaboli uinculo; aut certe, quoniam trium annorum et sex mensum breuissimum spatium est, conputari noluisse credatur, siue quod minus satanae uinculum, siue quod amplius uidetur regnum habere sanctorum, sicut de quadringentis annis in sexto decimo huius operis uolumine disputaui; quoniam plus aliquid erant, et tamen quadringenti sunt nuncupati; et talia saepe reperiuntur in litteris sacris, si quis aduertat.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité