• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XX

Caput XVII: De ecclesiae glorificatione sine fine post finem.

Et ciuitatem, inquit, magnam Hierusalem nouam uidi descendentem de caelo a deo, aptatam, quasi nouam nuptam ornatam marito suo. et audiui uocem magnam de throno dicentem: ecce tabernaculum dei cum hominibus, et habitabit cum eis, et erunt ipsi populus eius, et ipse deus erit cum eis. et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum; et mors iam non erit neque luctus neque clamor, sed nec dolor ullus, quia priora abierunt. et dixit sedens in throno: ecce noua facio omnia. de caelo descendere ista ciuitas dicitur, quoniam caelestis est gratia, qua deus eam fecit. propter quod ei dicit etiam per Esaiam: ego sum dominus faciens te. et de caelo quidem ab initio sui descendit, ex quo per huius saeculi tempus gratia dei desuper ueniente per lauacrum regenerationis in spiritu sancto misso de caelo subinde ciues eius adcrescunt. sed per iudicium dei, quod erit nouissimum per eius filium Iesum Christum, tanta eius et tam noua de dei munere claritas apparebit, ut nulla remaneant uestigia uetustatis; quandoquidem et corpora ad incorruptionem atque inmortalitatem nouam ex uetere corruptione ac mortalitate transibunt. nam hoc de isto tempore accipere, quo regnat cum rege suo mille annis, inpudentiae nimiae mihi uidetur, cum apertissime dicat: absterget omnem lacrimam ab oculis eorum; et mors iam non erit neque luctus neque clamor, sed nec dolor ullus. quis uero tam sit absurdus et obstinatissima contentione uesanus, qui audeat adfirmare in huius mortalitatis aerumnis, non dico populum sanctum, sed unumquemque sanctorum, qui hanc uel ducat uel ducturus sit uel duxerit uitam, nullas habentem lacrimas et dolores; cum potius quanto est quisque sanctior et desiderii sancti plenior, tanto sit eius in orando fletus uberior? an non est uox ciuitatis supernae Hierusalem: factae sunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte, et: lauabo per singulas noctes lectum meum, in lacrimis meis stratum meum rigabo, et: gemitus meus non est absconditus a te, et: dolor meus renouatus est? aut uero non eius filii sunt, qui ingemescunt grauati, in quo nolunt spoliari, sed superuestiri, ut absorbeatur mortale a uita? nonne ipsi sunt, qui primitias habentes spiritus in se met ipsis ingemescunt, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis sui? an ipse apostolus Paulus non erat supernus Hierosolymitanus, uel non multo magis hoc erat, quando pro Israelitis carnalibus fratribus suis tristitia illi erat magna et continuus dolor cordi eius? quando autem mors non erit in ista ciuitate, nisi quando dicetur: ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus autem mortis est peccatum. quod tunc utique non erit, quando dicetur: ubi est? nunc uero non quilibet infimus ciuis illius ciuitatis, sed idem iste Iohannes in epistula sua clamat: si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. et in hoc quidem libro, cuius nomen est apocalypsis, obscure multa dicuntur, ut mentem legentis exerceant, et pauca in eo sunt, ex quorum manifestatione indagentur cetera cum labore; maxime quia sic eadem multis modis repetit, ut alia atque alia dicere uideatur, cum aliter atque aliter haec ipsa dicere uestigetur. uerum in his uerbis, ubi ait: absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors iam non erit neque luctus neque clamor, sed nec dolor ullus, tanta luce dicta sunt de saeculo futuro et de inmortalitate atque aeternitate sanctorum - tunc enim solum atque ibi solum ista non erunt - , ut nulla debeamus in litteris sacris quaerere uel legere manifesta, si haec putauerimus obscura.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité