• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XXI

Caput IX: De gehenna et aeternarum qualitate poenarum.

Quod igitur de sempiterno supplicio damnatorum per suum prophetam deus dixit, fiet, omnino fiet: uermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur. ad hoc enim uehementius commendandum etiam dominus Iesus, cum membra quae hominem scandalizant pro his hominibus poneret, quos ut sua membra dextra quis diligit, eaque praeciperet amputari: bonum est tibi, inquit, debilem introire in uitam quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem, ubi uermis eorum non morietur et ignis non exstinguetur. similiter de pede: bonum est tibi, inquit, claudum introire in uitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inexstinguibilis, ubi uermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur. non aliter ait et de oculo: bonum est tibi luscum introire in regnum dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, ubi uermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur. non eum piguit uno loco eadem uerba ter dicere. quem non terreat ista repetitio et illius poenae commonitio tam uehemens ore diuino? utrumque autem horum, ignem scilicet atque uermem, qui uolunt ad animi poenas, non ad corporis pertinere, dicunt etiam uri dolore animi sero atque infructuose paenitentes eos, qui fuerint a regno dei separati, et ideo ignem pro isto dolore urente non incongrue poni potuisse contendunt; unde illud apostoli est: quis scandalizatur, et non ego uror? eundem etiam uermem putant intellegendum esse. nam scriptum est, inquiunt: sicut tinea uestimentum et uermis lignum, sic maeror excruciat cor uiri. qui uero poenas et animi et corporis in illo supplicio futuras esse non dubitant, igne uri corpus, animum autem rodi quodammodo uerme maeroris adfirmant. quod etsi credibilius dicitur, quia utique absurdum est ibi dolorem aut corporis aut animi defuturum, ego tamen facilius est ut ad corpus dicam utrumque pertinere quam neutrum, et ideo tacitum in illis diuinae scripturae uerbis animi dolorem, quoniam consequens esse intellegitur, etiamsi non dicatur, ut corpore sic dolente animus quoque sterili paenitentia crucietur. legitur quippe et in ueteribus scripturis: uindicta carnis inpii, ignis et uermis. potuit breuius dici: uindicta inpii. cur ergo dictum est: carnis inpii, nisi quia utrumque, id est et ignis et uermis, poena erit carnis? aut si uindictam carnis propterea dicere uoluit, quia hoc in homine uindicabitur, quod secundum carnem uixerit - propter hoc enim ueniet in mortem secundam, quam significauit apostolus dicens: si enim secundum carnem uixeritis, moriemini - , eligat quisque quod placet, aut ignem tribuere corpori, animo uermem, hoc proprie, illud tropice, aut utrumque proprie corpori. iam enim satis superius disputaui posse animalia etiam in ignibus uiuere, in ustione sine consumptione, in dolore sine morte per miraculum omnipotentissimi creatoris; cui hoc possibile esse qui negat, a quo sit quidquid in naturis omnibus miratur ignorat. ipse est enim deus, qui omnia in hoc mundo magna et parua miracula, quae commemorauimus, et inconparabiliter plura, quae non commemorauimus, fecit eademque ipso mundo uno atque omnium maximo miraculo inclusit. eligat ergo unum e duobus quisque quod placet, utrum et uermem ad corpus proprie an ad animum translato a corporalibus ad incorporalia uocabulo existimet pertinere. quid autem horum uerum sit, res ipsa expeditius indicabit, quando erit scientia tanta sanctorum, ut eis cognoscendarum illarum poenarum necessaria non sit experientia, sed ea, quae tunc erit plena atque perfecta, ad hoc quoque sciendum sapientia sola sufficiat - nunc enim ex parte scimus, donec ueniat quod perfectum est - , dum tamen nullo modo illa corpora talia futura esse credamus, ut nullis ab igne adficiantur doloribus.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité