• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XXI

Caput XIV: De poenis temporalibus istius uitae, quibus subiecta est humana condicio. rarissimi sunt autem qui nullas in hac uita, sed tantum post eam poenas luunt.

Fuisse tamen aliquos, qui usque ad decrepitam senectutem ne leuissimam quidem febriculam senserint quietamque duxerint uitam, et ipsi nouimus et audiuimus; quamquam uita ipsa mortalium tota poena sit, quia tota tentatio est, sicut sacrae litterae personant, ubi scriptum est: numquid non tentatio est uita humana super terram? non enim parua poena est ipsa insipientia uel inperitia quae usque adeo fugienda merito iudicatur, ut per poenas doloribus plenas pueri cogantur quaeque artificia uel litteras discere; ipsumque discere, ad quod poenis adiguntur, tam poenale est eis, ut nonnumquam ipsas poenas, per quas conpelluntur discere, malint ferre quam discere. quis autem non exhorreat et mori eligat, si ei proponatur aut mors perpetienda aut rursus infantia? quae quidem quod non a risu, sed a fletu orditur hanc lucem, quid malorum ingressa sit nesciens prophetat quodammodo. solum, quando natus est, ferunt risisse Zoroastrem, nec ei boni aliquid monstruosus risus ille portendit. nam magicarum artium fuisse perhibetur inuentor; quae quidem illi nec ad praesentis uitae uanam felicitatem contra suos inimicos prodesse potuerunt; a Nino quippe rege Assyriorum, cum esset ipse Bactrianorum, bello superatus est. prorsus quod scriptum est: graue iugum super filios Adam a die exitus de uentre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium, usque adeo inpleri necesse est, ut ipsi paruuli per lauacrum regenerationis ab originalis peccati, quo solo tenebantur, uinculo iam soluti mala multa patientes nonnulli et incursus spirituum malignorum aliquando patiantur. quae quidem passio absit ut eis obsit, si hanc uitam in illa aetate etiam ipsa passione ingrauescente et animam de corpore excludente finierint.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité