Caput XIX: De his, qui inpunitatem omnium peccatorum promittunt etiam haereticis propter participationem corporis Christi.
Item sunt alii ab aeterno supplicio liberationem nec ipsis saltem omnibus hominibus promittentes, sed tantummodo Christi baptismate ablutis, qui particeps fiunt corporis eius, quomodolibet uixerint, in quacumque haeresi uel inpietate fuerint, propter illud quod ait Iesus: hic est panis qui de caelo descendit, ut, si quis ex ipso manducauerit, non moriatur. ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi. si quis manducauerit ex hoc pane, uiuet in aeternum. ab aeterna ergo morte, inquiunt, necesse est istos erui et ad uitam aeternam quandocumque perduci.