• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber III

Caput VI: De parricidio Romuli, quod di non uindicarunt.

Aliud adicio, quia, si peccata hominum illis numinibus displicerent, ut offensi Paridis facto desertam Troiam ferro ignibusque donarent, magis eos contra Romanos moueret Romuli frater occisus quam contra Troianos Graecus maritus inlusus; magis inritaret parricidium nascentis quam regnantis adulterium ciuitatis. nec ad causam, quam nunc agimus, interest, utrum hoc fieri Romulus iusserit aut Romulus fecerit, quod multi inpudentia negant, multi pudore dubitant, multi dolore dissimulant. nec nos itaque in ea re diligentius requirenda per multorum scriptorum perpensa testimonia demoremur: Romuli fratrem palam constat occisum, non ab hostibus, non ab alienis. si aut perpetrauit aut imperauit hoc Romulus, magis ipse fuit Romanorum quam Paris Troianorum caput; cur igitur Troianis iram deorum prouocauit ille alienae coniugis raptor, et eorundem deorum tutelam Romanis inuitauit iste sui fratris extinctor? si autem illud scelus a facto imperio que Romuli alienum est: quoniam debuit utique uindicari, tota hoc illa ciuitas fecit, quod tota contempsit, et non iam fratrem, sed patrem, quod est peius, occidit. uterque enim fuit conditor, ubi alter scelere ablatus non permissus est esse regnator. non est, ut arbitror, quod dicatur quid mali Troia meruerit, ut eam di desererent, quo posset extingui, et quid boni Roma, ut eam di inhabitarent, quo posset augeri; nisi quod uicti inde fugerunt et se ad istos, quos pariter deciperent, contulerunt; immo uero et illic manserunt ad eos more suo decipiendos, qui rursus easdem terras habitarent, et hic easdem artes fallaciae suae magis etiam exercendo maioribus honoribus gloriati sunt.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité