• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber III

Caput XIII: Quo iure, quo foedere Romani obtinuerint prima coniugia.

Quomodo nec Iuno, quae cum Ioue suo iam fouebat Romanos rerum dominos gentemque togatam, nec Venus ipsa Aeneidas suos potuit adiuuare, ut bono et aequo more coniugia mererentur, cladesque tanta inruit huius inopiae, ut ea dolo raperent moxque conpellerentur pugnare cum soceris, ut miserae feminae nondum ex iniuria maritis conciliatae iam parentum sanguine dotarentur? at enim uicerunt in hac conflictione Romani uicinos suos. quantis et quam multis utrimque uulneribus et funeribus tam propinquorum et confinium istae uictoriae constiterunt. propter unum Caesarem socerum et unum generum eius Pompeium iam mortua Caesaris filia, uxore Pompei, quanto et quam iusto doloris instinctu Lucanus exclamat: bella per Emathios plus quam ciuilia campos iusque datum sceleri canimus. uicerunt ergo Romani, ut strage socerorum manibus cruentis ab eorum filiabus amplexus miserabiles extorquerent, nec illae auderent flere patres occisos, ne offenderent uictores maritos, quae adhuc illis pugnantibus pro quibus facerent uota nesciebant. talibus nuptiis populum Romanum non Venus, sed Bellona donauit; aut fortassis Allecto illa inferna furia iam eis fauente Iunone plus in illos habuit licentiae, quam cum eius precibus contra Aenean fuerat excitata. Andromacha felicius captiuata est, quam illa conubia Romana nupserunt. licet seruiles, tamen post eius amplexus nullum Troianorum Pyrrhus occidit; Romani autem soceros interficiebant in proeliis, quorum iam filias amplexabantur in thalamis. illa uictori subdita dolere tantum suorum mortem potuit, non timere; illae sociatae bellantibus parentum suorum mortes procedentibus uiris timebant, redeuntibus dolebant, nec timorem habentes liberum nec dolorem. nam propter interitum ciuium propinquorum, fratrum parentum aut pie cruciabantur, aut crudeliter laetabantur uictoriis maritorum. huc accedebat, quod, ut sunt alterna bellorum, aliquae parentum ferro amiserunt uiros, aliquae utrorumque ferro et parentes et uiros. neque enim et apud Romanos parua fuerunt illa discrimina, siquidem ad obsidionem quoque peruentum est ciuitatis clausis que portis se tuebantur; quibus dolo apertis admissisque hostibus intra moenia in ipso foro scelerata et nimis atrox inter generos socerosque pugna commissa est, et raptores illi etiam superabantur et crebro fugientes inter domos suas grauius foedabant pristinas, quamuis et ipsas pudendas lugendas que uictorias. hic tamen Romulus de suorum iam uirtute desperans Iouem orauit ut starent, atque ille hac occasione nomen Statoris inuenit; nec finis esset tanti mali, nisi raptae illae laceratis crinibus emicarent et prouolutae parentibus iram eorum iustissimam non armis uictricibus, sed supplici pietate sedarent. deinde Titum Tatium regem Sabinorum socium regni Romulus ferre conpulsus est, germani consortis inpatiens: sed quando et istum diu toleraret, qui fratrem geminumque non pertulit? unde et ipso interfecto, ut maior deus esset, regnum solus obtinuit. quae sunt ista iura nuptiarum, quae inritamenta bellorum, quae foedera germanitatis adfinitatis, societatis diuinitatis? quae postremo sub tot dis tutoribus uita ciuitatis? uides quanta hinc dici et quam multa possent, nisi quae supersunt nostra curaret intentio et sermo in alia festinaret.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité