• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

36.

Iam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam spiritus dei per Hieremiam prophetam iubet, ut pergant et orent pro eis ipsis, in quorum regno peregrinantur, quod in illorum pace etiam pax esset istorum, et aedificarent domos et novellarent vineas et plantarent hortos, quis non agnoscat, quid praefiguraverit, qui attenderit veros Israhelitas, in quibus dolus non est, per apostolicam dispensationem cum evangelico sacramento ad regnum gentium transmigrasse? p. 362,24 Unde nobis apostolus tamquam Hieremiam replicans dicit: Volo ergo primum omnium fieri deprecationes, adorationes, interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et his, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et caritate. Hoc enim bonum et acceptum est coram salvatore nostro deo, qui omnes homines vult salvos fieri et in agnitionem veritatis venire. Ex hoc quippe etiam illis credentibus constructa sunt domicilia pacis, basilicae christianorum congregationum, et novellatae vineae, populi fidelium, et plantati horti, ubi etiam inter omnia olera granum illud sinapis regnat, sub cuius umbraculis longe lateque porrectis etiam altipetax superbia gentium tamquam in caeli volatilibus confugiendo requiescit. p. 363,12 Nam quod etiam post septuaginta annos secundum eiusdem Hieremiae prophetiam reditur ex captivitate et templum renovatur, quis fidelis Christi non intellegat post euoluta tempora, quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam nobis, id est ecclesiae dei, ad illam caelestem Hierusalem ex huius saeculi peregrinatione redeundum? Per quem nisi per Iesum Christum vere sacerdotem magnum, cuius figuram gerebat ille Iesus sacerdos magnus illius temporis, quo templum aedificatum est post captivitatem? p. 363,21 Quem propheta Zacharias vidit in sordido habitu devictoque diabolo, qui ad eius accusationem stabat, ablatam illi sordidam vestem et datum indumentum honoris et gloriae? Sicut corpus Iesu Christi, quod est ecclesia, adversario in fine temporum per iudicium superato a luctu peregrinationis in gloriam sempiternae salutis assumitur. Quod etiam in psalmo dedicationis domus apertissime canitur: Convertisti luctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia, ut cantet tibi gloria mea et non compungar.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité