• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER TERTIUS DECIMUS

3.

Displicet vobis talis Christus, qualis per Hebraeos praenuntiatus est; et tamen omnes populi gentium, apud quos Hebraeam prophetiam nullum pondus auctoritatis habere arbitramini, in talem Christum credunt, qualis per Hebraeos praenuntiatus est, accipiendo scilicet evangelium, quod deus ante promiserat, sicut apostolus commemorat, per prophetas suos in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Unde Propheta Esaias dicit: Erit radix Iesse, qui exsurget regnare in gentibus; in eum gentes sperabunt, et: ‛Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuhel’, quod interpretatur: nobicum deus, ne putent isti hominem tantummodo Christum ab Hebraeis prophetis praenuntiatum. Hoc enim videtur tetigisse Faustus, cum ait Christum quidem nostrum filium dei, quasi Hebraei Christum suum non filium dei dicerent. p. 380,15 Ecce nos ostendimus deum Christum virginis filium ex Hebraea prophetia. Nam utique et Iudaei carnales ne hoc solum putarent esse Christum, quod propter nos factus est homo ex semine David, admonet eos ipse dominus ex prophetia eiusdem David quaerens ab eis, quid eis videretur de Christo, cuius eum esse dicerent filium. Qui cum respondissent: David, ne hoc solum, ut dixi, putaretur et non respicerent ad Emmanuhel, quod est interpretatum nobiscum deus, et: quomodo inquit ipse David in spiritu dicit eum ‛dominum’: ‛dixit dominus domino meo, sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum’? Ecce, inquam, nos ostendimus Hebraea prophetia Christum deum; vos ostendite aliquam prophetiam uestram, unde nomen Christi didiceritis. p. 381,1

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité