• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER QUARTUS DECIMUS

2.

Augustinus respondit: Pius homo Faustus dolet Christum esse maledictum a Moyse et ob hoc odit Moysen, quia diligit Christum. Interim, antequam aperiam, in quam magno sacramento et quam pie dictum sit: Maledictus omnis, qui in ligno pependerit, istos pios homines interrogo, cur irascantur Moysi, quandoquidem maledictum eius ad Christum istorum non pervenerit. Si enim Christus pependit in ligno, clavis utique affixus est, unde etiam ipsas cicatrices post resurrectionem discipulo minus credulo demonstravit. Quod si ita est, utique vulnerabile atque mortale corpus habuit, quod isti nolunt fateri. Si ergo et illa vulnera et illae cicatrices falsae erant, falsum est et quod pependit in ligno. p. 404,19 Non itaque potuit ad eum illa maledictio pervenire, non est, quod suscenseant ei, a cuius ore processit. Itaque si ipsi irasci se fingunt ei, qui maledixerit falsae morti Christi, quod secundum ipsos dixerim, quomodo fugiendi sunt, qui non maledicunt Christum, sed quod est exsecrabilius, criminantur? Si enim non est accipiendus, qui maledictum ingerit mortalitati, quomodo est detestandus, qui fallaciam obicit veritati? Sed iam videamus ex occasione calumniantium haereticorum, quomodo illud sacramentum fidelibus exponatur.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité