• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS DECIMUS

14.

Sed hanc non solum sacrilegam adversus evangelicam sanctitatem, verum etiam enervem ac debilem esse argumentationem sentit et Faustus atque intentionem suam in illud potius confert eoque se plus teneri dicit, quia omnem Moyseos scripturam scrutatus nullas ibi de Christo prophetias invenit. Cui cito respondeo: quia non intellegit; et si, cur non intellegat, quisquam quaesierit, respondebo: quia inimico, quia adverso animo legit, quia non ideo scrutatur, ut sciat, sed quod nescit scire se putat. Haec praesumptio tumidae arrogantiae oculum cordis vel claudit, ut omnino non videat, vel distorquet, ut perverse videat, et aliud pro alio probet aut improbet. Tu me inquit doce, quid est, quod me forte legentem praeterierit de deo ac domino nostro memoratum in scriptura Moysi! p. 454,9 Et hic cito respondeam: Totum te praeteriit, quia totum ille de Christo scripsit, sed quia totum discutere et pertractare non possumus, hoc tibi in isto opere, si potero, domino adiuvante servabo, quod superius dixi, ut ea ipsa, quae ad reprehendendum eligis, ostendam de Christo esse conscripta. Quin etiam petis, ne dixerim, ut imperiti solent, hoc ipsum satis esse debere ad fidem, quia Christus dixerit de se scripsisse Moysen. Quod quidem si dico, non ut imperitus, sed ut fidelis dico. Non valere autem hoc ad convincendum gentilem vel Iudaeum et ego fateor; sed adversus vos, qui quoquo modo nomine christiano gloriamini, satis esse idoneum ac praevalidum, tu quoque etsi diu tergiversatus tamen coactus es confiteri dicens: p. 454,22 Nolo enim nunc ad me respicias, quem ad credendum professio mea fecit obnoxium, ut non possim non credere ei, quem sequor; sed puta nos cum Iudaeo tractare, puta cum gentili. Quibus verbis ostendisti te interim, cum quo mihi nunc res est, quia te ad credendum professio tua fecit obnoxium, satis esse convictum de Christo scripsisse Moysen, quia ipsum Christum hoc dixisse in evangelio scriptum est, cuius tam praeclaram sanctamque auctoritatem labefactare non audes; quia et cum id ex obliquo audes, difficultatis tuae pressus angustiis et cernens, quanta ruina te obruat, cum tibi dicitur nullam esse scripturam, cui de factis et dictis Christi flagites esse credendum, si evangelio tam sancte (sancto ?) lateque notissimo credendum esse non putas, et timens, ne amisso christiani nominis pallio nuda vanitas vestra omnibus conspuenda et detestanda remaneat, p. 455,7 rursus te saucium colligere conaris et dicis, quod istis evangelii verbis iam te ad credendum professio tua fecit obnoxium. Sic ergo te interim, cum quo nunc ago, teneo, ferio, perimo, id est errorem tuum atque fallaciam, et cogo fateri de Christo scripsisse Moysen, quia hoc Christum dixisse in evangelio legitur, cui te ad credendum professio tua fecit obnoxium. Cum Iudaeo vero vel gentili si mihi necesse fuerit disputare, iam supra ostendi, quibus modis pro meis parvulis viribus me agere oportere existimem.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité