• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS DECIMUS

23.

Unde tantum abest, ut hoc, quod Faustus commemoravit, propterea non pertineat ad Christum, quia inter cetera maledicta positum est, ut nec ipsa cetera rectum habeant intellectum, nisi ad Christi gloriam, qua generi humano consulitur, prophetata referantur. p. 466,26 Quanto magis hoc, quod et si talis fuisset Moyses, ut aliud corde intuens id ore funderet, facilius eum dicerem prophetasse nescientem, quam, cum audirem populo Iudaeorum dictum: Videbis vitam tuam pendentem et non credes vitae tuae, de Christo prophetatum negarem. Neque enim hoc intuebatur animo Caiphas, quod ex verbis eius intellectum est, cum Christum ut inimicum persequens ait expedire, ut unus homo moreretur, ne periret tota gens, ubi evangelista subiecit hoc eum non a se dixisse, sed cum esset pontifex prophetasse. Sed Moyses non erat Caiphas. Quare illud, quod populo Hebraeo dixit: Videbis vitam tuam pendentem et non credes vitae tuae, non solum de Christo dicit, quod, etsi nesciens dixisset, de nullo alio dixisse deberet intellegi, verum etiam sciens dixit. p. 467,11 Erat enim fidelissimus dispensator prophetici sacramenti, id est illius sacerdotalis chrismatis, unde Christi nomen agnoscimus: in quo sacramento, quamvis homo pessimus, Caiphas etiam nesciens potuit prophetare. Hoc quippe in eo egit propheticum chrisma, ut prophetaret; hoc autem vita impia, ut nesciens prophetaret. Quo itaque ore dicitur nihil de Christo prophetasse Moyses, a quo illud chrisma coepit, unde Christi nomen innotuit, et unde Christum etiam persecutor Christi vel nesciens prophetavit.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité