• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS DECIMUS

28.

Nam quicquid dicis de sabbato et de circumcisione carnis et de differentia ciborum aliam fuisse traditionem Moysi, aliud per Christum didicisse christianos, iam supra ostendimus, quia, sicut dicit apostolus, haec omnia figurae nostrae fuerunt. p. 473,9 Non ergo diversa doctrina est, sed diversum tempus. Aliud enim erat, quo haec oportebat per figuratas prophetias praenuntiari, et aliud est, quo haec iam oportet per manifestam veritatem redditamque adimpleri. Sed quid mirum, si Iudaei carnaliter intellegentes sabbatum Christo, qui iam hoc spiritaliter insinuabat, repugnaverunt? Tu apostolo responde, si potes, qui vacationem ipsius diei umbram futuri esse testatur. Sed si illi restiterunt Christo non intellegentes verum sabbatum, vos ei nolite resistere et intellegite veram innocentiam. Nam eo ipso loco, ubi praecipue destructor sabbati putatur Iesus, cum discipuli eius per segetem transeuntes et esurientes vellerent spicas et ederent, innocentes eos dixit respondens Iudaeis: p. 473,21 Si sciretis, quid sit: ‛Misericordiam volo quam sacrificium’, numquam condemnassetis innocentes. Magis enim esurientium misereri debuerunt, quia hoc illi coacti fame fecerunt. A vobis autem quisquis vulserit spicas, non ex traditione Christi, qui hanc innocentiam vocat, sed ex traditione Manichaei homicida deputatur. An forte misericordiam eisdem spicis exhibuerunt apostoli, ut inde membra dei manducando purgarent, sicut vestra fabula est? Vos ergo crudeles, qui hoc non facitis. Sed videlicet novit Faustus destruere sabbatum, quia scit virtutem dei semper atque infatigabiliter operari. Illi hoc dicant, qui intellegunt deum sine temporali voluntate universa tempora facientem. Hoc ad vos multum est, qui dei vestri requiem rebellatione gentis tenebrarum perhibetis excussam et hostium repentino impetu perturbatam. p. 474,7 An ex aeterno praevidens hoc futurum numquam habuit requiem, quia numquam securus fuit, qui se cogitabat tam grave bellum cum tanta membrorum suorum labe damnoque gesturum?

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité