29.
Ceterum illud sabbatum, quod imperite atque impie deridetis, nisi et ipsum inter prophetias, quae de Christo scriptae sunt, haberet intellectum, non ei Christus sic attestaretur. Qui cum propria voluntate, sicut ipse in eius laude posuisti, pateretur ideoque tempora passionis et resurrectionis suae haberet in potestate, id egit, ut caro eius in sepultura sabbato requiesceret ab omnibus operibus suis, ut tertio die resurgens, quem dominicum dicimus, qui post sabbatum numeratur octavus, etiam circumcisionem octavi diei ad se prophetandum pertinere declararet. Quid enim significat circumcisio carnis? Quid nisi exspoliationem mortalitatis, quam de carnali generatione portamus? p. 474,22 Propter hoc dicit apostolus: Exuens se carnem principatus et potestates exemplavit fiducialiter, triumphans eos in semet ipso. Quod enim dicit exuisse se carnem, eo loco carnem mortalitatem carnis intellegimus, secundum quam proprie corpus hoc caro nominatur. Quae mortalitas proprie caro est appellata, quia in illa resurrectionis immortalitate non erit. Propterea scriptum est: Caro et sanguis regnum dei non possidebunt. De quibus verbis soletis calumniari fidei nostrae, qua credimus huius corporis futuram resurrectionem, quae in ipso deo iam praecessit, dissimulantes ea, quae sequuntur, in quibus aperte apostolus quid dicat exponit. Volens enim ostendere, quid eo loco dixerit carnem, continuo subiecit: Neque corruptio incorruptionem possidebit. p. 475,8 Hoc enim corpus, quod propter mortalitatem proprie caro nominatur, mutari dicit in resurrectione, ut iam non sit corruptibile atque mortale. Quod ne putetur nostra suspicione dici, ipsa eius quae sequuntur verba consulite. Ecce inquit mysterium dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur, in atomo, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur; oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem. Ut ergo induatur immortalitate, exuitur mortalitate. Hoc est circumcisionis mysterium, quae octavo die fieri iussa est, et octavo die, id est dominica, post sabbatum, iam in veritate a domino impleta. p. 475,21 Unde dicitur: Exuens se carnem principatus et potestates exemplavit. Per hanc enim mortalitatem nobis invidae diabolicae potestates dominabantur; quas exemplasse dictus est, quia in se ipso, capite nostro, praebuit exemplum, quod in toto eius corpore, id est ecclesia ex diaboli potestate liberanda, in ultima resurrectione complebitur. Haec est fides nostra. Et quoniam, sicut testimonium propheticum Paulus commemorat, iustus ex fide vivit, haec est iustificatio nostra. Mortuum quippe Christum et pagani credunt; resurrexisse autem Christum propria fides est christianorum. Si enim confitearis ait apostolus in ore tuo, quia dominus est Iesus, et credideris in corde tuo, quia deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Quia ergo ex ista resurrectionis fide iustificamur, ideo et illud de Christo apostolicum est, quia mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. p. 476,10 Et quia ista resurrectio, quae credita nos iustificat, illa octavi diei circumcisione figurata est, propterea de ipso Abraham, cui primum tradita est, dicit apostolus: Et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei. Ergo et istam circumcisionem inter alias figuras propheticas de Christo scripsit Moyses, de quo ipse dicit: De me enim ille scripsit. Quod autem dicit dominus: Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam facere unum proselytum; et cum feceritis eum, facitis eum filium gehennae duplo quam vos estis, non quia circumciditur, dixit, sed quod eorum mores imitatur, a quibus imitandis cohibet suos dicens: p. 476,22 In cathedra Moysi sedent scribae et pharisaei: quae dicunt, facite, quae autem faciunt, facere nolite; dicunt enim et non faciunt. In quibus dominicis verbis utrumque debetis advertere, et quantus honor delatus sit doctrinae Moysi, in cuius cathedra etiam mali sedentes bona docere cogebantur, et unde fieret proselytus filius gehennae, non scilicet a pharisaeis verba legis audiendo, sed eorum facta sectando. Hoc ergo dici posset tunc proselyto circumciso, quod Paulus dicit: Circumcisio quidem prodest, si legem custodias. Quia vero ille in non custodienda lege pharisaeos imitabatur, fiebat filius gehennae, propterea, quantum arbitror, duplo quam illi, quia hoc neglegebat implere, quod propria voluntate susceperat, non ex Iudaeis natus, sed sponte Iudaeus factus. p. 477,8