• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER VICESIMUS

9.

Verum si in istis tam eminentibus notissimisque luminibus sic erratis, ut in eis non quod sunt, sed quod vobis dementissime fingitis adoretis, quid de ceteris vestris fabulis dicam? Quis enim Splenditenens suspendit mundum et quis Atlas cum illo supportat? Haec et innumerabilia, quae similiter deliratis, omnino non sunt et colitis ea. Hinc vos paganis dicimus deteriores, eo tantum similes, quod multos deos colitis, eo vero in peiorem partem dissimiles, quod illi pro diis ea colunt, quae sunt, sed dii non sunt, vos autem colitis ea, quae nec dii nec aliquid sunt, quoniam prorsus nulla sunt. Habent quidem et illi quaedam fabulosa figmenta, sed esse illas fabulas norunt et vel a poetis delectandi causa fictas esse asserunt vel eas ad naturam rerum vel mores hominum interpretari conantur, p. 544,20 sicut Vulcanum claudum, quia ignis terreni motus eiusmodi est, et Fortunam caecam, quod ex incerto accidant, quae fortuita dicuntur, et tria Fata in colo et fuso digitisque filum ex lana torquentibus propter tria tempora, praeteritum, quod in fuso iam netum atque involutum est, praesens, quod inter digitos nentis traicitur, futurum in lana, quae colo implicata est, quod adhuc per digitos nentis ad fusum tamquam per praesens ad praeteritum traiciendum est; et Venerem Vulcani uxorem, quia ex calore voluptas naturaliter asciscitur, et Martis adulteram, quia belligerantibus incongrua est; et Cupidinem puerum volitantem ac sagittantem, quod irrationabilis et instabilis amor corda vulneret miserorum, p. 545,5 et alia permulta in hunc modum. Quocirca hoc in eis irridemus, quod interpretata sic adorant, quae non intellecta quamvis damnabiliter, tamen excusabilius adorarent. Ipsis quippe interpretationibus convincuntur non se illum deum colere, cuius solius participatione mens beata fit, sed ab illo conditam creaturam, nec solas virtutes ipsius creaturae, sicut Minervam, cuius fabulam, quod de Iovis capite nata sit, ad prudentiam consiliorum interpretantur, quae rationis est propria, cui sedem capitis etiam Plato dedit, sed etiam vitia, sicut de Cupidine diximus, unde quidam eorum tragicus ait: Deum esse Amorem turpis et vitio favens finxit libido. p. 545,18 Nam et corporalium vitiorum simulacra Romani consecraverunt, sicut Palloris et Febris. Ut ergo omittam, quod simulacrorum adoratores circa ipsas corporum figuras habent affectum, ut eas ipsas formas in locis honorabilibus sublimatas, quibus tantum obsequium exhiberi vident, tamquam deos timeant: illae ipsae interpretationes, quibus haec muta et surda et caeca et exanima defenduntur, dignius accusantur. Verumtamen et ista quoquo modo sunt, quamvis, ut iam dixi, ad salutem vel aliquam utilitatem nihil sint, et, quae ex his interpretantur, in rebus inveniuntur. Vos autem primum hominem cum quinque elementis belligerantem, et spiritum potentem de captivis corporibus gentis tenebrarum an potius de membris dei vestri victis atque subiectis mundum fabricantem, et splenditenentem reliquias eorundem membrorum dei vestri habentem in manu et cetera omnia capta, oppressa, inquinata plangentem, p. 546,4 et Atlantem maximum subter humeris suis cum eo ferentem, ne totum ille fatigatus abiciat, atque ita fabula vestra velut in tapete theatrico ad illius ultimi globi catastolium pervenire non possit, et alia innumerabilia pariter inepta et insana nec pingendo aut sculpendo nec interpretando demonstratis et ea, cum omnino nulla sint, creditis et colitis et insuper christianis fide non ficta pias mentes mundantibus tamquam temere credulis insultatis. Ut enim multa non quaeram, quibus haec ostendantur omnino non esse, quia subtilius sublimiusque tractare de mundi fabrica, etsi mihi difficile non esset, certe nimis longum est, hoc dico: Si ista vera sunt, dei substantia commutabilis est, corruptibilis, coinquinabilis. p. 546,16 Hoc autem credere plenum est sacrilegae insaniae. Illa igitur omnia vana sunt, falsa sunt, nulla sunt. Proinde vos paganis istis, qui vulgo noti sunt et antiquitus fuerunt et in reliquiis suis iam nunc erubescunt, prorsus deteriores estis, quod illi colunt ea, quae dii non sunt, vos autem, omnino quae non sunt.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité