• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

10.

Cum ergo essent tenebrae super abyssum, ille, qui erat lux, dixit: Fiat lux! Quae lux lucem fecerit, manifestum est; manifeste enim positum est: Dixit deus. Quam tamen lucem fecerit, non ita manifestum est, utrum illam, quae in mentibus angelorum est, id est ipsos tunc spiritus rationales, deus fecerit, an corporalem quandam lucem, remotam etiam ipsam ab aspectibus nostris in sublimibus huius mundi locis, inter studiosos divinarum scripturarum concorditer disputatur. p. 598,24 Quarto enim die fecit ista conspicua caeli luminaria. Quae rursus utrum simul cum sua luce facta sint, an ex illa, quae iam facta erat, quodam modo accensa sint, similiter quaeritur. Quaelibet sane lux facta sit, quando, cum essent tenebrae super abyssum, dixit deus: Fiat lux! , creatam tamen lucem a creatrice luce factam esse non dubitat, quisquis sanctas litteras pie legendo fit dignus, qui intellegat.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité