55.
Suscipit et Lia de ancilla sua filios amore habendae numerosioris prolis accensa. Invenimus autem Zelpham eius ancillam interpretari os iens (hians !) . Quapropter in praedicationem fidei evangelicae quorum os eat et cor non eat cum in scripturis adverterimus, haec intellegitur ancilla Liae. Scriptum est enim de quibusdam: Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me. Et talibus apostolus dicit: Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non moechandum, moecharis. p. 650,17 Verumtamen ut etiam per hanc condicionalem libera illa uxor Iacob laborans filios heredes regni suscipiat, ideo dominus dicit: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite! Unde in labore vinculorum vita apostolica, sive inquit occasione sive veritate Christus adnuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo, tamquam et ancilla pariente de prole numerosiore laetata.