• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET TRICESIMUS

17.

Huc accedit, quia ea dicta sunt in promissione paracleti, ut Manichaeum post tam multos annos venientem ab ista suspicione prorsus excludant. Quia enim post resurrectionem et ascensionem domini continuo venturus erat spiritus sanctus, apertissime dictum est a Iohanne: Spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus. Si haec itaque causa erat, ut non daretur, quia nondum erat clarificatus Iesus, procul dubio clarificato Iesu iam causa erat, ut statim daretur. Nam et Cataphrygae se promissum paracletum suscepisse dixerunt et hinc a fide catholica deviarunt conantes prohibere, quod Paulus concessit, et damnare secundas nuptias, quas ille permisit, sub his verbis insidiantes, quia scriptum est de paracleto: Ipse vos inducet in omnem veritatem, quod videlicet non omnem veritatem Paulus et ceteri apostoli docuissent ac locum Cataphrygarum paracleto reservassent. p.777,22 Ad hoc et illud traxerunt, quod Paulus ait: Ex parte enim scimus et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est, evacuabitur, ut scilicet ex parte sciens et prophetans apostolus dixerit : Quod vult faciat; non peccat, si nubat, et ideo perfectum paracleti Phrygiae hoc evacuaverit. Ad haec cum eis dictum fuerit, quod sint ecclesiae tanto ante promissae et toto orbe diffusae auctoritate damnati, repondent hinc etiam in se illud esse completum, quod de paracleto dictum est, quod mundus eum accipere non potest. Nonne ista sunt, quae etiam vos dicere soletis: Ipse vos inducet in omnem veritatem et: Cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est, evacuabitur et: Mundus eum accipere non potest, de vestro Manichaeo esse praedictum? p. 778,12 Et quae tandem poterit haeresis exoriri sub paracleti nomine, quae non haec omnia verisimiliter sibi audeat coaptare ? Numquid enim est haeresis, quae non veritatem se nominet et quanto est superbior, tanto magis se etiam perfectam nominet veritatem, ut et in omnem veritatem se polliceatur inducere et doctrinam apostolorum suo errori contrariam, quasi per illam venerit, quod perfectum est, evacuare conetur ? Et quoniam tenet ecclesia, quod vehementius apostolus commendavit, si quis uobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit, cum coeperit aliud adnuntians ab universo orbe anathemari, continuo dicat: hoc est, quod scriptum est: Mundus eum accipere non potest? p. 778,25

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité