2.
Augustinus respondit: Certe interrogasti te ipsum velut ex persona nostra, utrum acciperes evangelium, et respondisti: Maxime. Rursusque interrogasti, utrum acciperes Christum natum, et respondisti: Non ita est, hanc scilicet causam subiciens, quia generatio Christi non pertinet ad evangelium.
Quid ergo respondebis apostolo dicenti: Memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum?
Vides certe, quam nescias vel te nescire fingas, quid sit evangelium, nec ex doctrina apostolica sed ex vestro errore nomines evangelium.
At si hoc appellas evangelium, quod apostoli appellaverunt, aberras ab evangelio, qui non credis Christum ex semine David, quod apostolus secundum suum evangelium praedicari testatus est. p. 255,7
Quod autem erat apostoli Pauli evangelium, hoc etiam ceterorum apostolorum et omnium fidelium dispensatorum tanti sacramenti. Hoc enim alibi dicit: Sive ergo ego sive illi; sic praedicamus et sic credidistis.
Non enim omnes illi evangelium conscripserunt, sed tamen omnes evangelium praedicaverunt. Narratores quippe originis, factorum, dictorum, passionum domini Iesu Christi proprie dicti sunt evangelistae.
Nam et ipsum nomen si quaeramus quid latine interpretetur, bonus nuntius dicitur evangelium vel bona adnuntiatio. Quod quidem cum aliquid bonum adnuntiatur, semper dici potest, proprie tamen hoc vocabulum obtinuit illa quam dixi adnuntiatio salvatoris. Si autem vos aliud adnuntiatis, extra evangelium vos esse manifestum est. p. 255,19 Utique sunt adversus vos parvuli, quos appellatis semichristianos, si matris caritatis vocem sibi ex ore apostolico personantem audiant : Si quis vobis adnuntiaverit praeterquam quod adnuntiavimus vobis, anathema sit.
Cum ergo ipse Paulus secundum evangelium suum adnuntiaverit Christum ex semine David, vos qui hoc negatis et aliud adnuntiatis anathema sitis.
Quis non autem videat, quanta caecitate dicatur, quod nusquam se Christum natum ex hominibus dicat, cum paene numquam se filium hominis taceat?