16.
quod arca collecta ad unum cubitum desuper consummatur: sicut ecclesia, corpus Christi, in unitatem collecta sublimat‹ur› et perficit‹ur›. Unde dicit in evangelio: Qui mecum non colligit, spargit; quod aditus ei fit a latere: nemo quippe intrat in ecclesiam nisi per sacramentum remissionis peccatorum; hoc autem de Christi latere aperto manavit; quod inferiora arcae bicamerata et tricamerata construuntur: sicut ex omnibus gentibus vel bipertitam multitudinem congregat ecclesia propter circumcisionem et praeputium, vel tripertitam propter tres filios Noe, quorum progenie repletus est orbis; et ideo arcae inferiora ista dicta sunt, quia in hac terrena vita est diversitas gentium, in summo autem omnes in unum consummamur, et non est ista varietas, quia omnia et in omnibus Christus est tamquam nos uno cubito desuper caelesti unitate consummans; p. 346,11