• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

29.

Iam de exitu Israhel ex Aegypto non ego, sed apostolus loquatur: Nolo autem vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes per mare transierunt et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant enim de spiritali consequenti petra, petra autem erat Christus. Exponendo unum in cetera introduxit intellectum. Si enim petra Christus propter firmitatem, cur non et manna Christus tamquam panis vivus, qui de caelo descendit, quo vere, qui vescuntur spiritaliter, vivunt? Nam illi veterem figuram carnaliter accipientes mortui sunt. Sed cum dicit apostolus: Eundem cibum spiritalem manducaverunt, ostendit et illud spiritaliter intellegi in Christo; p. 357,20 sicut et potum cur spiritalem dixisset, aperuit, cum subiunxit: Petra autem erat Christus, quo aperto cuncta fulserunt. Cur ergo non et nub‹i›s Christus et ‹ignis› columna, quia rectus et firmus et fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non uident, uideant, et qui uident, caeci fiant? Rubet et mare rubrum: Baptismus utique Christi sanguine consecratus. Hostes sequentes a tergo moriuntur: Peccata praeterita.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité