• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De Trinitate
Liber II

IV.

[IV 6] Verumtamen hic evigilent si possunt qui hoc etiam sibi suffragari putaverunt quasi ad demonstrandum patrem filio maiorem, quia dixit filius: Pater, clarifica me. Ecce et spiritus sanctus clarificat eum; numquidnam et ipse maior est illo? Porro autem si propterea spiritus sanctus glorificat filium quia de filii accipiet et ideo de eius accipiet quia omnia quae habet pater ipsius sunt, manifestum est quia cum spiritus sanctus glorificat filium, pater glorificat filium. Unde cognoscitur quod omnia quae habet pater non tantum filii sed etiam spiritus sancti sunt quia potens est spiritus sanctus glorificare filium quem glorificat pater. Quod si ille qui glorificat eo quem glorificat maior est, sinant ut aequales sint qui se invicem glorificant. Scriptum est autem quod et filius glorificet patrem: Ego te, inquit, glorificavi super terram. Sane caveant ne putetur spiritus sanctus maior ambobus quia glorificat filium quem glorificat pater, ipsum autem nec a patre nec a filio glorificari scriptum est.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De Trinitate
Traductions de cette œuvre
De la trinité Comparer
Fünfzehn Bücher über die Dreieinigkeit Comparer
The Fifteen Books of Aurelius Augustinus, Bishop of Hippo, on the Trinity Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung
On the Trinity - Introductory Essay

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité