• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Boèce (480-524) Philosophiae consolatio Consolatio philosophiae
Liber tertius

I.

S. 68 [1] Iam cantum illa finiverat, cum me audiendi avidum stupentemque arrectis adhuc auribus carminis mulcedo defixerat. [2] Itaque paulo post: O, inquam, summum lassorum solamen animorum, quam tu me vel sententiarum pondere vel canendi etiam iucunditate refovisti adeo ut iam me posthac imparem fortunae ictibus esse non arbitrer. Itaque remedia, quae paulo acriora esse dicebas, non modo non perhorresco, sed audiendi avidus vehementer efflagito.

[3] Tum illa: Sensi, inquit, cum verba nostra tacitus attentusque rapiebas, eumque tuae mentis habitum vel exspectavi vel, quod est verius, ipsa perfeci. Talia sunt quippe, quae restant, ut degustata quidem mordeant, interius autem recepta dulcescant. [4] Sed quod tu te audiendi cupidum dicis, quanto ardore flagrares, si quonam te ducere aggrediamur agnosceres?

[5] Quonam? inquam.

Ad veram, inquit, felicitatem, quam tuus quoque somniat animus, sed occupato ad imagines visu ipsam illam non potest intueri.

[6] Tum ego: Fac, obsecro, et quae illa vera sit, sine cunctatione demonstra.

[7] Faciam, inquit illa, tui causa libenter. Sed quae tibi [causa] notior est, eam prius designare verbis atque informare conabor, ut ea perspecta, cum in contrariam partem flexeris oculos, verae specimen beatitudinis possis agnoscere.

Qui serere ingenuum volet agrum,

Liberat arva prius fruticibus,

Falce rubos filicemque resecat,

Ut nova fruge gravis Ceres eat.

Dulcior est apium mage labor,

Si malus ora prius sapor edat.

Gratius astra nitent, ubi notus

Desinit imbriferos dare sonos.

Lucifer ut tenebras pepulerit,

Pulchra dies roseos agit equos.

Tu quoque falsa tuens bona prius

Incipe colla iugo retrahere:

Vera dehinc animum subierint.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Consolatio philosophiae
Traductions de cette œuvre
Trost der Philosophie (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Nachwort Trost der Philosophie

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité