VIII.
[1] Liceat nunc denuo nubere, si omne quod licet bonum est. Idem apostolus exclamat: Omnia licent, sed non omnia prosunt. Quod non prodest, oro te, bonum potest dici? Si licita sunt et quae non prosunt, ergo et quae non bona sunt licita sunt. Quid autem magis uelle debebis, quod ideo bonum est quia licet, an quod ideo quia prodest? Multum existimo esse inter licentiam et salutem. De bono non dicitur 'licet', quia bonum permitti non exspectat, sed assumi. [2] Permittitur autem quod an bonum sit in dubio est, quod potest etiam non permitti, si non habeat aliquam sui causam, primam, quia propter incontinentiae periculum permittitur nubere, secundo, quia nisi licentia alicuius non bonae rei subiaceret, non esset in quo probaretur qui diuinae uoluntati et qui potestati suae obsequeretur, quis nostrum utilitatis praesentiam sectetur et quis occasionem licentiae amplexetur. [3] Licentia plerumque temptatio est disciplinae, quoniam disciplina per temptationem probatur, temptatio per licentiam operatur. Ita fit, ut omnia liceant, sed non omnia expediant, dum temptatur cui permittitur, et iudicatur dum in permissione temptatur. Licebat et apostolis nubere et uxores circumducere. Licebat et de euangelio ali. Sed qui iure hoc usus non est in occasionem, ad exemplum nos suum prouocat, docens in eo esse probationem in quo licentia experimentum abstinentiae praestruxit.