8.
Augustinus: Dic ergo signa quae verba sunt, ad quem sensum pertineant.
Adeodatus: Ad auditum.
Augustinus: Quid gestus?
Adeodatus: Ad visum.
Augustinus: Quid, cum verba scripta invenimus? num verba non sunt, an signa verborum verius intelliguntur? ut verbum sit quod cum aliquo significatu articulata voce profertur; vox autem nullo alio sensu quam auditu percipi potest: ita fit ut cum scribitur verbum, signum fiat oculis, quo illud quod ad aures pertinet, veniat in mentem.
Adeodatus: Omnino assentior.
Augustinus: Id quoque te arbitror assentiri, cum dicimus, Nomen, significare nos aliquid.
Adeodatus: Verum est.
Augustinus: Quid tandem?
Adeodatus: Id scilicet quod quidque appellatur, velut Romulus, Roma, virtus, fluvius, et innumerabilia caetera.
Augustinus: Num ista quatuor nomina nullas res significant?
Adeodatus: Imo aliquas.
Augustinus: Num nihil distat inter haec nomina, et eas res quae his significantur?
Adeodatus: Imo plurimum.
Augustinus: Vellem abs te audire, quidnam id sit.
Adeodatus: Hoc vel in primis, quod haec signa sunt, illa non sunt.
Augustinus: Placetne appellemus significabilia ea quae signis significari possunt et signa non sunt, sicut ea quae videri possunt, visibilia nominamus, ut de his deinceps commodius disseramus?
Adeodatus: Placet vero.
Augustinus: Quid? illa quatuor signa quae paulo ante pronuntiasti, nullone alio signo significantur?
Adeodatus: Miror quod jam mihi excidisse arbitraris, quod ea quae scribuntur, eorum quae voce proferuntur, signorum signa esse comperimus.
Augustinus: Dic inter ista quid distet?
Adeodatus: Quod illa visibilia sunt, haec audibilia. Cur enim et hoc nomen non admittas, si admisimus significabilia?
Augustinus: Prorsus admitto, et gratum habeo. Sed rursus quaero, quatuor haec signa nullone alio signo audibili significari queant, ut visibilia recordatus es?
Adeodatus: Hoc quoque recentius dictum recordor. Nam nomen responderam significare aliquid, et huic significationi quatuor ista subjeceram; et illud autem et haec, si quidem voce proferuntur, audibilia esse cognosco.
Augustinus: Quid ergo inter audibile signum et audibilia significata, quae rursus signa sunt, interest?
Adeodatus: Inter illud quidem quod dicimus, Nomen, et haec quatuor quae significationi ejus subjecimus, hoc distare video, quod illud audibile signum est signorum audibilium: haec vero audibilia quidem signa sunt, non tamen signorum, sed rerum partim visibilium, sicut est Romulus, Roma, fluvius; partim intelligibilium, sicut est virtus [P. 1200]
