4.
Augustinus: Suo loco genus hoc repugnantiae, si Deus siverit, planius intelligemus: nunc ad illum versum te refer, et conare, ut potes, caetera ejus verba quid significent pandere.
Adeodatus: Tertia praepositio est, ex, pro qua, de, possumus, ut arbitror, dicere.
Augustinus: Non id quaero, ut pro una voce notissima aliam vocem aeque notissimam, quae idem significet dicas; si tamen idem significat: sed interim concedamus ita esse. Certe si poeta iste non, ex tanta urbe, sed, de tanta, dixisset, quaereremque [P. 1197] abs te quid, de, significaret; diceres, ex, cum haec duo verba essent, id est signa, unum aliquid, ut tu putas, significantia: ego autem idipsum, nescio quid unum, quod his duobus signis significatur, inquiro.
Adeodatus: Mihi videtur secretionem quamdam significare ab ea re in qua fuerat aliquid, quod ex illa esse dicitur, sive illa non maneat, ut in hoc versu, non manente urbe, poterant aliqui ex illa esse Trojani: sive maneat, sicut ex urbe Roma dicimus esse negotiatores in Africa.
Augustinus: Ut concedam tibi haec ita esse, nec enumerem quam multa fortasse praeter hanc tuam regulam reperiantur; illud certe tibi attendere facile est, exposuisse te verbis verba, id est signis signa, eisdemque notissimis notissima: ego autem illa ipsa quorum haec signa sunt, mihi, si posses, vellem ut ostenderes.
