XXI.
[1] Haec si apostoli magis norant, magis utique curabant. Sed et in hunc iam gradum decurram, excernens inter doctrinam apostolorum et potestatem. Disciplina hominem gubernat, potestas adsignat. Sed rursum quid potestas?
Exhibe igitur et nunc mihi, apostolice, prophetica exempla, ut agnoscam diuinitatem, et uindica tibi delictorum eiusmodi remittendorum potestatem. [6] Quod si disciplinae solius officia sortitus est, nec imperio praesidere, sed ministerio, quis aut quantus es indulgere, qui neque prophetam nec apostolum exhibens cares ea uirtute cuius est indulgere? [7] « Sed habet, inquis, potestatem ecclesia delicta donandi. » Hoc ego magis et agnosco et dispono, qui ipsum Paracletum in prophetis nouis habeo dicentem: « Potest ecclesia donare delictum, sed non faciam, ne et alia delinquant. » [8] Quid, si pseudopropheticus spiritus pronuntiauit? atqui magis euersoris fuisset et semetipsum de clementia commendare et ceteros ad delinquentiam temperare. Aut si et hoc secundum spiritum ueritatis adfectare gestiuit, ergo spiritus ueritatis potest quidem indulgere fornicatoribus ueniam, sed cum plurium malo non uult.
[9] De tua nunc sententia quaero, unde hoc ius ecclesiae usurpes. Si quia dixerit Petro Dominus : Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, tibi dedi claues regni caelestis, uel: Quaecumque alligaueris uel solueris in terra, erunt alligata uel soluta in caelis, idcirco praesumis et ad te deriuasse soluendi et alligandi potestatem, id est ad omnem ecclesiam Petri prouinciam, [10] qualis es, euertens atque commutans manifestam Domini intentionem personaliter hoc Petro conferentem? Super te, inquit, aedificabo ecclesiam meam, et: Dabo tibi claues, non ecclesiae, et: Quaecumque solueris uel alligaueris, non quae soluerint uel alligauerint. [11] Sic enim et exitus docet. In ipso ecclesia extructa est id est per ipsum, ipse clauem imbuit, uides quam: Viri Israelitae, auribus mandate quae dico: Iesum nazarenum uirum a Deo uobis destinatum, et reliqua. [12] Ipse denique primus in Christi baptismo reserauit aditum caelestis regni, quo soluuntur alligata retro delicta et alligantur quae non fuerint soluta, secundum ueram salutem, et Ananiam uinxit uinculo mortis et debilem pedibus absoluit uitio ualetudinis. [13] Sed et in illa disceptatione custodiendae
[16] Quid nunc et ad ecclesiam et quidem tuam, psychice? Secundum enim Petri personam spiritalibus potestas ista conueniet, aut apostolo aut prophetae. Nam et ipsa ecclesia proprie et principaliter ipse est spiritus, in quo est trinitas unius diuinitatis, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Illam ecclesiam congregat quam Dominus in tribus posuit. [17] Atque ita exinde etiam numerus omnis qui in hanc fidem conspirauerint ecclesia ab auctore et consecratore censetur. Et ideo ecclesia quidem delicta donabit, sed ecclesia spiritus per spiritalem hominem, non ecclesia numerus episcoporum. Domini enim, non famuli est ius et arbitrium; Dei ipsius, non sacerdotis.
