Caput XIII: De amore laudis, qui, cum sit uitium, ob hoc uirtus putatur, quia per ipsam uitia maiora cohibentur.
Quamobrem quam diu fuissent regna orientis inlustria, uoluit deus et occidentale fieri, quod tempore esset posterius, sed imperii latitudine et magnitudine inlustrius, idque talibus potissimum concessit hominibus ad domanda grauia mala multarum gentium, qui causa honoris laudis et gloriae consuluerunt patriae, in qua ipsam gloriam requirebant, salutemque eius saluti suae praeponere non dubitauerunt, pro isto uno uitio, id est amore laudis, pecuniae cupiditatem et multa alia uitia conprimentes. nam sanius uidet, qui et amorem laudis uitium esse cognoscit, quod nec poetam fugit Horatium, qui ait:
laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te
ter pure lecto poterunt recreare libello.
idemque in carmine lyrico ad reprimendam dominandi libidinem ita cecinit:
latius regnes auidum domando
spiritum, quam si Libyam remotis
Gadibus iungas et uterque Poenus
seruiat uni.
uerumtamen qui libidines turpiores fide pietatis inpetrato spiritu sancto et amore intellegibilis pulchritudinis non refrenant, melius saltem cupiditate humanae laudis et gloriae non quidem iam sancti, sed minus turpes sunt. etiam Tullius hinc dissimulare non potuit in eisdem libris quos de republica scripsit, ubi loquitur de instituendo principe ciuitatis quem dicit alendum esse gloria, et consequenter commemorat maiores suos multa mira atque praeclara gloriae cupiditate fecisse. huic igitur uitio non solum non resistebant, uerum etiam id excitandum et accendendum esse censebant, putantes hoc utile esse reipublicae. quamquam nec in ipsis philosophiae libris Tullius ab hac peste dissimulet, ubi eam luce clarius confitetur. cum enim de studiis talibus loqueretur, quae utique sectanda sunt fine ueri boni, non uentositate laudis humanae, hanc intulit uniuersalem generalemque sententiam: honos alit artes, omnesque accenduntur ad studia gloria iacentque ea semper, quae apud quosque inprobantur.