• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XII

Caput XXII: De conditione unius primi hominis atque in eo generis humani.

Hac igitur quaestione difficillima propter aeternitatem dei noua creantis sine nouitate aliqua uoluntatis, quantum potuimus, explicata non est arduum uidere multo fuisse melius quod factum est, ut ex uno homine, quem primum condidit, multiplicaret genus humanum, quam si id incohasset a pluribus. nam cum animantes alias solitarias et quodammodo soliuagas, id est, quae solitudinem magis adpetant, sicuti sunt aquilae milui, leones lupi et quaecumque ita sunt, alias congreges instituerit, quae congregatae atque in gregibus malint uiuere, ut sunt columbi sturni, cerui damulae et cetera huiusmodi: utrumque tamen genus non ex singulis propagauit, sed plura simul iussit existere. hominem uero, cuius naturam quodammodo mediam inter angelos bestias que condebat, ut, si creatori suo tamquam uero domino subditus praeceptum eius pia oboedientia custodiret, in consortium transiret angelicum, sine morte media beatam inmortalitatem absque ullo termino consecutus; si autem dominum deum suum libera uoluntate superbe atque inoboedienter usus offenderet, morti addictus bestialiter uiueret, libidinis seruus aeternoque post mortem supplicio destinatus, unum ac singulum creauit, non utique solum sine humana societate deserendum, sed ut eo modo uehementius ei commendaretur ipsius societatis unitas uinculumque concordiae, si non tantum inter se naturae similitudine, uerum etiam cognationis affectu homines necterentur; quando ne ipsam quidem feminam copulandam uiro sicut ipsum creare illi placuit, sed ex ipso, ut omnino ex homine uno diffunderetur genus humanum.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy