• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XIII

Caput XV: Quod Adam peccaturus prius ipse reliquerit deum, quam relinqueretur a deo, et primam fuisse animae mortem a deo recessisse.

Quamobrem etiamsi in eo quod dictum est: morte moriemini, quoniam non est dictum: mortibus, eam solam intellegamus, quae fit cum anima deseritur sua uita, quod illi deus est - non enim deserta est ut desereret, sed ut desereretur deseruit; ad malum quippe eius prior est uoluntas eius; ad bonum uero eius prior est uoluntas creatoris eius; siue ut eam faceret, quae nulla erat, siue ut reficiat, quia lapsa perierat, - etiamsi ergo hanc intellegamus deum denuntiasse mortem in eo quod ait: qua die ederitis ex illo, morte moriemini, tamquam diceret: qua die me deserueritis per inoboedientiam, deseram uos per iustitiam, profecto in ea morte etiam ceterae denuntiatae sunt, quae procul dubio fuerant secuturae. nam in eo, quod inoboediens motus in carne animae inoboedientis exortus est, propter quem pudenda texerunt, sensa est mors una, in qua deseruit animam deus. ea significata est uerbis eius, quando timore dementi sese abscondenti homini dixit: Adam, ubi es? non utique ignorando quaerens, sed increpando admonens, ut adtenderet ubi esset, in quo deus non esset. cum uero corpus anima ipsa deseruit aetate corruptum et senectute confectum, uenit in experimentum mors altera, de qua deus peccatum adhuc puniens homini dixerat: terra es et in terram ibis; ut ex his duabus mors illa prima, quae totius est hominis, conpleretur, quam secunda in ultimo sequitur, nisi homo per gratiam liberetur. neque enim corpus, quod de terra est, rediret in terram nisi sua morte, quae illi accidit, cum deseritur sua uita, id est anima. unde constat inter Christianos ueraciter catholicam tenentes fidem etiam ipsam nobis corporis mortem non lege naturae, qua nullam mortem homini deus fecit, sed merito inflictam esse peccati, quoniam peccatum uindicans deus dixit homini, in quo tunc omnes eramus: terra es et in terram ibis.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy